Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Iterum Bursequinus fines Antiochenos ingreditur; tandem a suis confossus interiit. Classis Aegyptia in Syriam ascendit; sed infecto negotio, damnum perpessa, revertitur.

Porro domino rege apud Tyrum moram faciente, ecce nuntius ab Antiochia properans, litteris et viva voce astruit, immanissimum nostrae fidei persecutorem Bursequinum cum ingenti apparatu in partes Coelesyriae descendisse; oppida obsidere, suburbana nemine prohibente, passim et sine delectu incendere, eorum habitatores trahere captivos, uxores vero et liberos mancipare servituti. Quod rex audiens, quamvis Aegyptios suspectos haberet, et cum ingenti classe quam paraverant, in proximo venturos non dubitaret; tamen more prudentis medici, qui ubi violentiorem morbi sentit instantiam, illic properat aptare remedia; neglectis aliis, majori occurrens necessitati, ad partes illas celerius contendit. Quod audiens Bursequinus, obsidionem quam circa Cerepum nobile oppidum cum ingenti cura locaverat, continuo solvit, in ulteriores fines hostium retrocedens. Priusquam tamen rex adveniret, municipium quoddam non magni nominis violenter ceperat, in quo mulierculas quasdam cum liberis suis captivaverat; nam viri qui in eodem obsessi fuerant, cum multa difficultate et periculis, eorum manus evaserant, malentes sibi salutem fuga reperire, quam cum uxoribus et liberis eodem captivitatis jugo miserabiliter involvi. Postmodum autem praedictus impius et maledictionis haeres Bursequinus a domesticis et familiaribus suis gladiis confossus, interiit, nequitiarum suarum semina simul et fructus impietatis, opere suo recolligens.

At vero dum haec geruntur in partibus Antiochenis, classis Aegyptia, sicut et praenuntiatum fuerat, galeis viginti quatuor universam oram maritimam perlustrantes, usque ad urbem Berytensem descenderunt, explorantes sollicite, si quid in aliqua nostrarum urbium damni possent irrogare; aut si quos forte incaute praetereuntes, vel accedentes in Syriam, ex improviso, quasi de insidiis egressi, possent occupare; tandem vero potus inopia laborantes, sitis necessitate compulsi, ut aquas hauriant, ad terram secus fluenta descenderunt: quibus occurrens populus civitatis cum quibusdam aliis, qui de finitimis urbibus ad eorum convenerant subsidium, ab aquis eos violenter repulerunt, aquae usum omnino contradicentes; sed et armis instantes animosius, in naves eos violenter compulerunt redire, centum et triginta ex eis gladio peremptis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License