Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. Tyri, primus Latinorum constituitur archiepiscopus.

Vere demum proxime subsecuto, quarto anno postquam civitas fidei restituta est Christianae, rex cum domino patriarcha, et majoribus regni principibus apud Tyrum convenientes, de pontifice eidem ecclesiae ordinando coeperunt habere tractatum; tandemque dominum Willelmum, virum venerabilem, ecclesiae Dominici Sepulcri priorem, natione Anglicum, vita et moribus commendabilem, eidem urbi praeficiunt. Hic jam novit Dominus, non possumus satis gemitus cohibere; nam sicut proverbialiter dici solet: Ubi amor, ibi oculus; ubi dolor, ibi manus; haec nos premunt altius, et inflicto dolore, praecordia non sinunt quiescere. Admirantes enim illius temporis prudentiam, haeremus in nobis ipsis quasi temeritatem reputantes. Nam qui biennio antequam praedicta civitas Christianae restitueretur libertati, episcopum ibi consecraverant sibi, postmodum supina et crassa prudentia usque in quartum annum distulerunt eidem antistitem providere, ut interim distractis ecclesiis, et cathedrali ecclesia membris mutilata propriis, qui primus accederet curam habens regiminis, cum maledicto homine partem deteriorem acciperet; scriptum est enim: Maledictus homo, gui partem suam deteriorem facit. Praedecessor tamen ille noster, et qui postea usque ad nos subsecuti sunt, illius maledicti merito declinamus effectum, qui non ipsi nobis partes fecimus deteriores; sed deteriores factas ab aliis, de necessitate suscepimus conditiones. Parcat eis Dominus et ad gehennam non imputet, qui Ecclesiam ita tractaverunt. Porro praedictus bonae memoriae praedecessor noster dominus Willelmus, suscepto consecrationis suae munere a domino Hierosolymitano patriarcha, ut pallium reciperet, invito et renitente eodem suo consecratore, Roma profectus est: ubi a domino papa Honorio secundo benigne susceptus, quod petebat obtinuit, cum multa honorificentia, et de apostolicarum prosecutione litterarum, remissus ad propria; quarum hic erat tenor:

HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus suffraganeis Episcopis, clero et populo Tyri, salutem et apostolicam benedictionem.

Venientem ad nos charissimum fratrem nostrum Willelmum, archiepiscopum vestrum, debita charitate recepimus, et quem canonice electum, et a venerabili fratre nostro Gormundo, Hierosolymitano patriarcha consecratum accepimus, pallii dignitate, plenitudine videlicet pontificalis officii, decoravimus. Quia vero de persona sua maximum fructum matri ecclesiae vestrae Tyri, divina suffragante misericordia, credimus proventurum, ipsum cum gratia sedis apostolicae, et nostrarum litterarum prosecutione, ad vos duximus remittendum. Universitati ergo vestrae mandando praecipimus, quatenus eum benigne recipiatis, et tanquam proprio metropolitano et animarum vestrarum episcopo, subjectionem, obedientiam et reverentiam humiliter deferatis.

HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GORMUNDO Hierosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.

Susceptis fraternitatis tuae litteris, fratrem nostrum Guillelmum, quem in ecclesia Tyri consecrasti archiepiscopum, benigne suscepimus, et eum dignitate pallii, plenitudine videlicet pontificalis officii, decoravimus. Suffraganeis etiam ecclesiae suae mandando praecipimus, quatenus ei tanquam proprio metropolitano, subjectionem, obedientiam et reverentiam deferant.

Data in territorio Barensi, VIII Idus Julii.

Misit etiam et cum eodem archiepiscopo, dominum Egidium Tusculanum episcopum, apostolicae sedis legatum, virum eloquentem et litteratum admodum, cujus usque hodie exstant ad Antiochenos epistolae valde celebres: per quem Antiocheno patriarchae Bernardo epistolam scripsit, monens ut domino Tyrensi suos, quos detinebat, restitueret suffraganeos, ait enim inter caetera: Unde per apostolica scripta et venerabilem fratrem nostrum Egidium, Tusculanum episcopum, apostolicae sedis legatum tibi mandamus, quatenus suffraganeos Tyrensis Ecclesiae sibi restituas: quod nisi infra quadraginta dies, post earum inspectionem litterarum, quas ad eos direximus, debitam ei subjectionem exhibuerint, nos ex tunc eos ab officio episcopi suspendimus. Quid autem in causa exstiterit quod a Hierosolymitano patriarcha consecratus et ei obediens fuerit, cum a tempore apostolorum usque ad eum diem Tyrensis Ecclesia Antiochenae sedi subdita fuisse dignoscatur, sequens competenti loco subjunctus edocebit tractatus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License