Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIV. Fulco Andegavensium comes vocatus accedit; eique Milisendis primogenita regis filia in uxorem datur.

Anno sequenti circa veris medium, vir illustris et magnificus, dominus Fulco Andegavensium comes, pro quo rex de communi omnium tam ecclesiasticorum quam saecularium principum consilio miserat, ad hoc ut ei dominam Milisendam primogenitam suam, uxorem daret, apud Acconensem urbem applicuit cum honesto nobilium comitatu et apparatu opes regias excedente. Venit etiam et cum eo dominus Willelmus de Buris, regius constabularius, qui statim a domino rege, de hostium vinculis educto, ad citandum praedictum comitem, cum quibusdam aliis nobilibus directus fuerat. Fuerat autem abeunti datum in mandatis, ut in anima regis et regni principum confidenter juraret, quod ex quo regnum sospes attingeret, infra quinquaginta dies, ei primogenita regis filia cum spe regni post regis obitum, traderetur; cui postquam applicuit, statim sine dilatione, juxta legem pactorum, antequam adveniret sanctae Pentecostes in proximo futurae celebritas, praedictam filiam suam lege tradidit maritali, eisque urbes geminas, Tyrum videlicet et Ptolemaidam, in vita sua tradidit possidendas, quas usque ad ejusdem regis obitum possederunt. Astitit autem praedictus comes tanquam vir providus et discretus, domino regi tota vita sua, fideliter in negotiis regni ingrediens et egrediens, filii devote implens officium: et ea quibus solent amici comparari merita, in obsequiis domini regis, in eo non fuerunt otiosa.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License