Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Properanti Antiochiam; comes Tripolitanus se opponit; sed a rege devincitur. Res Antiochena in tuto collocatur.

Audita igitur Antiochenorum legatione; et super regionis illius turba quam periculosam nimis metuebat, motus dominus rex vehementer, ad illorum vocationem properans, usque Berythum pervenit. Sed comite Tripolitano per terras suas illi transitum prohibente, assumpto sibi Anselmo de Bria, nobili viro et fideli suo, usque ad portum Sancti Simeonis navigio pervenit: ubi ei occurrentes nobiles et potentes Antiochenorum proceres, in urbem eum introduxerunt, ejus imperio subjicientes universam regionem. Comes autem Tripolitanus, licet domini regis sororem haberet uxorem, ut saepe dictum est, tamen festinus post regem, ad partes se contulit Antiochenas, ut gratia principissae, cujus muneribus corruptus dicebatur, ejus actibus se opponeret. Habebat autem idem comes in partibus illis duo castra, Arcicanum videlicet, et Rugiam, quae pro uxore possidebat. Dederat enim ea dominus Tancredus, piae in Christo recordationis, moriens uxori, causa donationis propter nuptias. Haec comes armis communiens et militia, dominum regem et suos inde coepit molestare. Quod Antiocheni aegre nimis ferentes, regem persuasionibus impellunt, ut illi occurrens, ejus praesumptuosos refrenaret impetus. Qui eorum verbis acquiescens, memor injuriarum quas veniens, eo transitum prohibente, pertulerat, illuc cum omnibus quas habere potuit copiis, contendit. Factum est autem, quod circa praenominatam Rugiam convenientes, instructis utrinque aciebus, hostiliter committerent, et diu ancipiti eventu congrederentur adinvicem. Tandem rex factus superior, comitem cum suis in fugam vertit; et confectis agminibus multos de ejus cepit militia quos in vincula conjectos, Antiochiam perduxit tandem per viros industrios, et fideles pacis interpretes, reconciliatis adinvicem rege et comite, resignatis comiti quos rex ceperat de suis militibus, regionis status in meliorem videtur devenisse conditionem. Timentes tamen illius provinciae prudentiores, ne domino rege ad propria reverso, intestinis regio concuteretur seditionibus et sic hostibus amplior ad nocendum pateret occasio, regem profusis exorant precibus, quatenus moram apud eos faciat longiorem. Rex autem considerans per Domini misericordiam regnum suum in tuto collocatum, plena tranquillitate gaudere; et eam in qua erat, rectoris plurimum indigere patrocinio regionem, benigne annuit; et tam urbem quam adjacentia communi procerum consilio congruo moderamine disponens, quantam rebus propriis et exactam magis, ut ad optimum statum cuncta proveheret, impendebat sollicitudinem. Unde omnium gratiam civium, et etiam principum, qui in fidelitatis perseverabant debito, sibi comparaverat cumulatiorem. Collocatis itaque eorum in tuto rebus, et negotiis ordine congruo dispositis, cum jam per tempus aliquod, prout necessitas eorum videbatur exigere, moram fecisset necessariam, revocante eum domesticorum cura, reversus est in regnum; cura principatus nobili et industrio viro Rainaldo, cognomento Mansuer, commissa.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License