Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Iterum ab Antiochenis revocatur. Sanguinis in finibus Tripolitanis castrum quoddam obsidet; rex sororis interventu, obsidionem solvit.

Procedente autem tempore, dum idem rex in regni a Deo sibi commissi viriliter desudaret necessitatibus, et Marthae more, circa frequens ministerium ejus negotia sedula provisione procuraret, adest nuntius ex parte Antiochenorum, referens infinitam Turcorum manum e sinu Persico, et universo Orientali tractu, flumine magno Euphrate transito, circa partes Antiochenas in multitudine gravi consedisse. Quo audito, de statu sibi commissi principatus, et salute in eo degentium, plurimum anxius; eoque maxime, quia omnem spem suam in eum projecerant: nihilominus etiam et inde sollicitus, quod proverbialiter dici solet: Tua res agitur paries dum proximus ardet; intelligens finitimorum defectum in suum redundare periculum: decernens, fratribus auxilio indigentibus subsidia ministrare, opus esse honestum; accitis sibi de regno universo equitum peditumque auxiliis, ad iter accingitur, illuc cum omni celeritate contendens. Dumque in proficiscendo cum suis agminibus Sidonem usque pervenisset, ecce soror ejus, domina Cecilia, comitissa, Pontii Tripolitani comitis uxor, flebilia nuntiat, dicens: Sanguinum Halapiae principem, Turcorum potentissimum satrapam, in multitudine virtutis suae in praesidio quodam suo, cui Mons Ferrandus nomen, maritum suum obsedisse. Orat ergo et urgentissima, femineo more, rogat instantia, quatenus caeteris ad tempus dilatis, quae non tantam exigerent diligentiam, negotiis, marito in angustiis posito mature subveniat. Cujus nimia rex motus instantia, dilato ad modicum priore coepto, illic dirigit acies, assumptis de comitatu nonnullis, qui relicti fuerant de comitis expeditione, militibus. Audiens igitur Sanguinus, dominum regem ad solvendam obsidionem properare, habito cum suis consilio, quid utilius videretur, obsidionem gratis solvit, cum suis legionibus, ad propria reversus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License