Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. Rex Antiochiam properat; hostes qui convenerant in fugam vertit; hostium spoliis ditantur Antiocheni.

Hinc itaque, domino comite interim expedito, rex ista sollicitudine liber, ad coeptum redit opus, et Antiochiam, sicut prius proposuerat, maturatis festinat itineribus. Audito ejus adventu, Antiocheni ei obviam exeuntes, cum omni gaudio tantum hospitem suscipiunt, spem habentes quod per ejus industriam, nostium, qui advenire dicebantur, violentiam tolerare possent sine periculo. Non multum enim proficere consuevit, licet ingens fuerit sine duce multitudo; et cohortes numerosae sine rectore, quasi arena sine calce, vix solent sibi cohaerere. Nuntiatur interea consonantibus rumoribus et fama celeberrima, quod hi qui Euphratem transtisse in manu robusta, et apparatu copioso nimis dicebantur, adjunctis sibi quos circa fluvium, locorum peritis, invenerant, in finibus Halapiae castra locaverant, regionem totam improvisis incursionibus depopulaturi. Convenerant porro ex omnibus conterminis finibus, in locum unum, cui nomen est Canestrivum; inde collecta omni multitudine, consilio eorum qui locorum habebant peritiam, ex improviso per omnem provinciam irruptiones facturi; quo comperto, dominus rex, convocatis ex omni principatu militaribus copiis, cum suis quos secum habebat familiaribus, egressus Antiochia circa castrum Harenc castrametatus, substitit prudentis more, quia . . . . . male cuncta ministra Impetus, STAT. per dies aliquot, ut hostes, qui majores dicebantur habere copias, suos pugna lacesserent, aut alio quovis modo conceptum aperirent propositum. Videns autem quod nihil tale molirentur, sed securi in castris moram quietam agerent, adhuc fortasse majora praestolantes suffragia, irruit super eos repente; et incautos reperiens, antequam arma possent corripere, gladiis instat, perforat lanceis; vix paucis conceditur equorum beneficio, caeteris interemptis, fuga mortem evadere. Relictis igitur castris omni commoditate et varia supellectile repletis, caesisque ex eis innumeris, et quasi ad tria millia, victores nostri, hostium spoliis usque ad fastidium onusti, et jam plura nolentes, equos, mancipia, armenta, greges, tentoria, omne genus praedae et manubiarum omnimodam varietatem secum trahentes, Antiochiam cum summa laetitia et tropaeorum insignibus reversi sunt. Extunc coepit dominus rex omnium Antiochenorum indifferenter, tam procerum quam popularium, corda plenius reconciliata, et omnium habere favorem. Nam prius occasione principissae cui domini regis ingrata et suspecta erat praesentia, quidam de majoribus ei fuerant adversi, faventes principissae intuitu munerum, quae illa profusa largiebatur munificentia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License