Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. Papa Honorius vita decedit; substituitur ei Innocentius; oritur schisma periculosum. Willelmus Tyrensis archiepiscopus carne migrat; Fulcherius ei substituitur; Romam proficiscitur; pallium petit et obtinet.

Dum haec in Oriente geruntur, dominus Honorius papa extremum diem claudens, fatale debitum solvit; dumque de substituendo ei successore inter cardinales tractaretur, divisa sunt eorum desideria: ita quod, non valentes in idem consonare, sub contentione duos elegerunt, Gregorium videlicet, diaconum cardinalem Sancti Angeli, quem consecrantes vocaverunt Innocentium; et Petrum, qui cognominatus est Leonis, presbyterum cardinalem, tituli Sanctae Mariae Transtiberim, quae dicitur Fundens oleum, quem etiam consecrantes, qui eum elegerant, Anacletum vocaverunt. Ortum est igitur schisma periculosum nimis, ita ut non solum quae infra Urbem erant periclitarentur ecclesiae, et populus mutua caede periret; verum etiam pene orbis concuteretur universus, regnaque diversis accensa studiis inter se colliderentur. Obtinuit tandem, post multos labores et immensa pericula, dominus Innocentius, praedicto Petro, papatus aemulo, prius vita defungente. Per eosdem dies migravit ad Dominum carnis onere deposito, praedictus noster praedecessor Willelmus, primus Latinorum, Tyrensium archiepiscopus, post urbis liberationem. Nam dum adhuc ab hostibus detineretur, ordinatus fuerat ad titulum ejusdem ecclesiae quidam Odo, qui ante ejusdem urbis liberationem vita decesserat, ut praemissum est; cui substitutus est dominus Fulcherus bonae memoriae, Aquitanicus natione, patria Engolismensis, vir religiosus ac timens Deum, modice litteratus, sed constans et amator disciplinae. Hic apud suos abbas exstiterat canonicorum regularium in monasterio cui Cella nomen; sed postmodum tempore praedicti schismatis, quod inter dominum Innocentium papam et Petrum Petri Leonis filium exortum est, favens praedicto Petro Gerardus Engolismensis episcopus, apostolicae sedis legatus, alii parti praestantes assensum molestiis quampluribus fatigabat. Quod vir vitae venerabilis non ferens, sumpta licentia a fratribus, orationis gratia Hierosolymam venit, tandemque in claustro ecclesiae Dominici Sepulcri regularem vitam et assiduitatem professus, ad ecclesiam Tyrensem vocatus est. Rexit autem eamdem ecclesiam strenue et feliciter annis duodecim, quartus ante nos, qui nunc eidem ecclesiae, non electione meriti, sed sola Domini dignatione et patientia praesidemus. Qui, postquam a domino Hierosolymitano patriarcha Willelmo, suae munus consecrationis accepit, exemplo praedecessoris sui volens ad Ecclesiam Romanam pro obtinendo pallio properare, ab eodem patriarcha et ejus complicibus passus est insidias et violentiam, ita ut vix et cum multa difficultate manus eorum posset effugere et ad Ecclesiam Romanam pro causa praedicta pervenire, sicut ex tenore litterarum domini papae Innocentii manifeste deprehenditur. Ait enim:

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO Hierosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.

Magisterium totius Ecclesiae et ecclesiasticae institutionis beato Petro apostolorum principi, coelesti privilegio esse collatum, evangelica declarat auctoritas. Et infra:

Miramur autem, quoniam cum Romana Ecclesia pro liberatione orientalis Ecclesiae tantopere laboraverit, et filiorum multorum sanguinem effundendo, corda tam ecclesiasticorum quam saecularium ad ejus servitium excitaverit, nequaquam, prout convenit, eidem matri suae hac vice respondere curasti; parum enim tibi visum fuerat, quod venerabilem fratrem nostrum Fulcherum Tyrensem archiepiscopum, more praedecessorum suorum pro susceptione pallii ad Romanam Ecclesiam venientem, disturbare praesumpseras, nisi et erga eum a nobis redeuntem te inhumanum difficilemque, et nimis asperum exhiberes: adeo quod nec antiquam dignitatem Tyrensis Ecclesiae sibi restituere; nec de damnis ibi illatis, aut etiam de Caypha, sive Porphyria, juxta mandatum nostrum infra tres menses, post acceptionem nostrarum litterarum ei justitiam facere volueris; cum utique satis indignum sit ut honor qui sibi, si ei obediret, ab Antiochena exhiberetur Ecclesia, a te vel tuis successoribus subtrahatur. Praeterea in subjectos illius nimis potestative diceris te habere. Quocirca auctoritate apostolica mandando tibi praecipimus, sicut ejusdem matris tuae piis optas studiis atque solatiis confoveri, sicut in tuis necessitatibus ejus patrociniis desideras adjuvari, jam dictum archiepiscopum diligas et honores, et in nullo perturbare praesumas: quin potius de omnibus, de quibus apud te querimoniam deposuerit, sibi plenam justitiam infra quadraginta dies, postquam praesentia scripta susceperis, exhibere non differas, nec aliquid in subditos suos contra statuta canonum praesumas. Alioquin timendum tibi est, ne tam ipsum quam suffraganeos suos a tua obedientia subtrahamus, eosque in manu nostra retineamus.

Data Later. XVI Kal. Jan.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License