Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII. Praecipit Romana Ecclesia ut idem obediat Hierosolymitano pontifici; et eum locum obtineat apud eum, quem prius obtinuerat apud Antiochenos.

Reversus ab Ecclesia Romana mandatum accepit, ut quousque deliberaretur, utri duorum patriarcharum perpetuo cederet, interim sicuti et praedecessori ejus dictum fuerat, Hierosolymitano obediret; eamque dignitatem in Hierosolymitana obtineret Ecclesia, quam ejus praedecessores in Antiochena, quandiu ei obedierunt, obtinuerant. Certum est autem, quod inter tredecim archiepiscopos qui a diebus apostolorum sedi Antiochenae subditi fuerunt, Tyrensis quidem primum locum obtinuit, ita ut in Oriente Protothronos appelletur, sicuti in Catalogo pontificum suffraganeorum, qui ad Ecclesiam Antiochenam respiciunt continetur. In quo sic legitur: Sedes prima, Tyrus, sub qua sunt episcopatus XIII. Sedes secunda, Tarsus, sub qua sunt episcopatus V. Sedes tertia, Edessa, sub qua sunt episcopatus X.
[p. 0590B]
Sedes quarta, Apamia, sub qua sunt episcopatus VII. Sedes quinta, Hierapolis, sub qua sunt episcopatus VIII. Sedes sexta, Bostrum, sub qua sunt episcopatus XIX. Sedes septima, Anavarza, sub qua sunt episcopatus IX. Sedes octava, Seleucia, sub qua sunt episcopatus XXIV. Sedes nona, Damascus, sub qua sunt episcopatus X. Sedes decima, Amida, sub qua sunt episcopatus VII. Sedes undecima, Sergiopolis, sub qua sunt episcopatus IV. Sedes duodecima, Theodosiopolis, sub qua sunt episcopatus VII. Sedes tertia decima, Emissa, sub qua sunt episcopatus IV. Metropolitani per se sustinentes VIII. Archiepiscopi duodecim.

Quod ergo primum locum inter suffraganeos Hierosolymitanae Ecclesiae [obtineret] quodque de solo domini papae mandato eidem obediat Ecclesia Tyrensis, ex rescripto litterarum domini Innocentii, ad eumdem Willelmum Hierosolymitanum directarum, manifeste colligitur; quod sic habet:

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, WILELMO Hierosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto munificentiae supernae benignitas Hierosolymitanam Ecclesiam tuis temporibus altius sublimavit, tanto magis expedit personam tuam erga fratres suos humaniorem existere, et eos qui tibi obedientiam exhibent, charitate mutua honorare. Proinde fraternitati tuae mandamus, quatenus venerabilem fratrem nostrum Fulcherium Tyrensem archiepiscopum, qui ex mandato sanctae Romanae Ecclesiae tibi obedit, fraterni amoris intuitu diligas et honores: sollicite providens, ne sibi gravamen aliquod inferas; vel sub obtentu hujuscemodi subjectionis, quae utique ex beneficentia apostolicae sedis, tibi et Ecclesiae Hierosolymitanae impenditur, Tyrensis Ecclesia, nobilis et famosa, suae justitiae aut dignitatis patiatur aliquod detrimentum. Indignum est enim ut honor qui sibi, si ei obediret, ab Antiochia exhiberetur, a te vel tuis successoribus subtrahatur.

Data Albani, XVI Kal. Augusti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License