Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV. Comes Joppensis apud regem accusatur, et grandis in regno excitatur tumultus.

Reverso itaque domino rege a partibus, ut praemisimus, Antiochenis, ecce iterum turba periculosa nimis suboritur. Nam ex causis quibusdam, quidam in dominum regem, de majoribus regni principibus conjurasse dicuntur, Hugo videlicet comes Joppensis, et Romanus de Podio, dominus regionis illius quae est trans Jordanem. Quod ut evidentius pateat, altius aliquantulum repetenda est historia. Tempore domini Balduini de Burgo, qui hunc Fulconem in regno praecesserat, nobilis quidam vir, et apud suos potens, Hugo de Pusato, de episcopatu Aurelianensi, cum uxore Mamilia, filia domini Hugonis Cholet, comitis de Ruci, orationis gratia Hierosolymam petens, filium habuit in Apulia. Uxor enim ejus gravida iter arripuerat; quem, quoniam tenellus erat nimium et cum salute non poterat deportari, ibi dimisit apud dominum Boamundum consanguineum suum; et transfretans, ad dominum regem Balduinum, item secundum carnem propinquum, venit. Cui rex statim post introitum suum, civitatem Joppen, cum pertinentiis suis, sibi et haeredibus suis, jure haereditario dedit habendam; ubi non multo post, praedictus nobilis homo vitam morte finivit. Cujus uxorem eum praedicta urbe dominus rex cuidam iterum nobili viro, comiti videlicet Alberto, fratri comitis de Namura, viri potentissimi de imperio, de episcopatu Leodiensi, concessit. Cum autem uterque intra modicum tempus decessisset vita, tam comes praedictus quam uxor ejus; Hugo praedictus qui puer in Apulia remanserat, jam pubes factus, patris haereditatem, more parentum, ad se jure haereditario devolutam, a domino rege petiit et impetravit; qua obtenta, dominam Emelotam, Arnulfi patriarchae neptem, et magnifici viri domini Eustachii Grener viduam, duxit uxorem; ex qua praedictus dominus Eustachius filios susceperat geminos, Eustachium juniorem, urbis Sidoniensis dominum, et Galterum, qui Caesareae praefuit. Defuncto autem domino Balduino dominoque Fulcone in regni solio sublimato, contigit inter eumdem dominum regem comitemque praenominatum, ex causis occultis graves oriri simultates. Dicebatur a nonnullis quod dominus rex suspectum nimis haberet comitem, ne cum domina regina familiaria nimis misceret colloquia; cujus rei multa videbantur exstare argumenta. Unde et maritali zelo succensus, inexorabile odium adversus eum dicebatur concepisse. Erat autem idem comes adolescens, corpore procerus, decorus forma, actibus insignis militaribus, gratiosus in oculis omnium, in quem videbantur naturae dona plena liberalitate convenisse; ita ut in regno vel corporis elegantia, vel generositatis titulo, vel rei militaris experientia, nullum procul dubio haberet parem; dominae quoque reginae ex parte patris valde proximus; eorum enim patres consobrini fuerant, id est duarum sororum filii. Quidam vero verbum hujusmodi palliare volentes, dicebant id solum odiorum fuisse fomitem, quod comes quasi arrogans et de se plus aequo praesumens, domino regi nolebat, more aliorum regni principum, subjici; et ejus detrectabat cervicose nimis imperiis obedire.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License