Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Civitas Joppensis obsidetur; regni principes de pace tractant; Belinas interim ab hostibus capitur.

Interea dominus patriarcha Willelmus, vir mitissimus et pacis amator, et quidam de regni principibus, videntes intestina haec praelia regno nimis esse periculosa, attendentes illud evangelicum: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet (Matth. XII, 25); timentes, sicut et merito timere poterant, ne hac occasione hostibus Christiani nominis damni inferendi major pateret occasio et opportunitas, medios se constituunt, et de bono pacis inter dominum regem, et saepe dictum comitem conantur utiles invenire tractatus. Tandem vero post multas altercationes, sicut in hujusmodi fieri solet, placet pacis compositoribus, ut pro bono pacis, et ut domino regi aliquid amplioris impenderetur honoris, comes per triennium extra regnum fieret: quo peracto, cum domini regis gratia in regnum iterum, sine calumnia quam pro eodem negotio de caetero pateretur, cum suis quos eduxerat ei liceret introire; interim vero de redditibus possessionum suarum, omne ejus debitum, et quod undecunque contraxerat aes alienum, persolveretur. Per idem tempus, dum dominus rex circa Joppen ita esset occupatus, et dominus Rainerius cognomine Brus, cum aliis regni principibus ibidem moram faceret, civitas Pancadensis, a Tegelmeluch Damascenorum rege obsessa, antequam rex obsessis ministrare posset, quod cum multa instantia procurabat, subsidium, violenter effracta, in manus devenit hostium. Captis quoque civibus, et qui in ea erant stipendiariis utriusque tam equitum quam peditum ordinibus, uxor praedicti nobilis et strenui viri cum aliis transmigrationem passa est captiva.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License