Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIX. Fit treuga cum Damascenis; restituuntur captivi qui apud Belinas capti fuerant.

Per idem tempus, petentibus Damascenis a domino rege pacem temporalem, praeter alia quae gratia obtinendi foederis contulerunt, omnes captivos, quos in urbe Paneadense ceperant, simulque et praedicti strenui viri, cujus erat civitas, domini videlicet Rainerii Brus uxorem ex compacto restituerunt. Quam vir egregius et insignis post biennio reversam, ad maritalis amplexus participium de votus admisit. Cognoscens autem postmodum quod non satis prudenter se apud hostes habuerat, et maritalis tori reverentiam non satis caute, matronarum more nobilium, observaverat, abjecit eam a se; illa vero culpam non inficiens, claustrum sacrarum virginum Hierosolymis ingressa, voto se obligans perpetuae continentiae, sanctimonialis effecta est. Ea demum defuncta, praedictus vir inclytus Agnetem duxit, domini Willelmi de Buris neptem; quam postmodum eodem defuncto, Girardus Sidoniensis accepit uxorem: unde natus est Rainaldus, qui nunc eidem Sidoniorum praeest civitati. Praedictam vero Paneadensium urbem, quam ita diximus domini sui absentia superatam, quidam Assissinorum magistratus, Emir Ali nomine, a populo suo diu possessam, suscepta pro ea compensatione placita, nostris non multo ante tempore resignaverat et tradiderat habendam, quam sine intervallo rex praedicto viro, jure haereditario concesserat possidendam. Quis autem sit Assissinorum populus, et quam frivolas et Deo odibiles sequatur traditiones, in sequentibus loco et tempore docebimus; interim autem id de eis novisse sufficiat, quia populus est Christianis, et aliarum sectarum nationibus, et maxime principibus suspectus admodum et merito formidabilis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License