Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIX. Adest subsidium; sed interim rex ad deditionem inclinatur; et pactis initis, sospes ad propria regreditur.

Interea dum haec circa obsidionem sic aguntur, princeps Raimundus cum suis jam aderat legionibus, comes quoque Edessanus ingentia trahens agmina non longe aberat; sed et Hierosolymorum exercitus salutiferae lignum crucis sequentes unanimiter, maturato itinere accelerabant. Quo per nuntios fideles comperto, Sanguinus timens tantorum adventum principum; idque specialius reformidans, ne auditis obsessorum molestiis, eisque compatiens dominus imperator, quem circa Antiochiam esse cognoverat, cum suis intolerabilibus copiis super se iratus irruat, antequam ad obsessos hic rumor perveniat, de pace primus missis internuntiis dominum regem et principes suos alloquitur; dicens: Castrum jam semitutum, ante se diu non posse stare; populum jejunum et fame laborantem, resistendi vires et animos amisisse; suum vero econtra exercitum, necessariis abundare; tamen domini regis intuitu, qui magnus et eximius esset princeps in populo Christiano, dicit se universos captivos quos paulo ante ceperat, tam comitem quam alios restituturum, et domino regi cum omnibus suis liberum et tranquillum exitum, et ad propria reditum, indulturum si ei castrum omnibus vacuum restituere voluerint. Nostri porro nescientes tam praesens esse subsidium, praeterea fame, vigiliis, laboribus, angore attriti, vulneribus confossi lethalibus, imbelles facti et exhausti viribus, verbum oblatum cum omni aviditate suscipiunt, admirantes unde tanta hominis tam inclementis processerit humanitas: quacunque tamen occasione, porrectas gratanter suscipiunt conditiones. Pactis ergo hinc inde ad placitam utrinque redactis consonantiam, comes Tripolitanus restituitur, et cum eo captivorum maxima multitudo; statimque dominus rex cum suis egressus, ab hoste satis humane tractatus, praesidio Turcis resignato, confusus quidem, sed tamen de periculorum nimia perplexitate erutus, gaudens de montibus descendit in campestria Archis contermina, ubi audito domini principis et domini comitis adventu, approbans eorum sollicitudinem et fraternam charitatem, sed sero oblatam conquerens, eis occurrit devotus; solutisque ingentibus gratiarum actionibus, quod pro ejus negotio tam sollicitos se exhibuerant, et quantum in eis erat, optatum ministraverant subsidium; et mutuis collocutionibus recreati, divisi sunt ab invicem, ad propria redeuntes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License