Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


LIBER SEXTUS DECIMUS

PRAEFATIO.

Quae de praesenti hactenus contexuimus Historia, aliorum tantum quibus prisci temporis plenior adhuc famulabatur memoria, collegimus relatione; unde cum majore difficultate, quasi aliena mendicantes suffragia, et rei veritatem, et gestorum seriem, et annorum numerum sumus consecuti: licet fideli, quantum potuimus, haec eadem recitatione, scripto mandavimus. Quae autem sequuntur deinceps, partim nos ipsi fide conspeximus oculata, partim eorum, qui rebus gestis praesentes interfuerunt, fida nobis patuit relatione. Unde gemino freti adminiculo, ea quae restant, auctore Domino, facilius fideliusque posterorum mandabimus lectioni. Nam et recentium temporum solidior solet occurrere memoria; et quae visus menti obtulit, non ita facile oblivionis sentiunt incommodum, sicut quae solo sunt auditu collecta. Ut enim Flacci nostri utamur verbo, huic nostro consonante:

Segnius irritant animum, demissa per aurem,
Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus; et quae
Ipse sibi tradit spectator, etc.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License