Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT PRIMUM. Praemittitur praefatiuncula brevis. Defuncto Fulcone, succedit filius ejus, Balduinus tertius; et qualis corpore fuerit, describitur.

Defuncto domino Fulcone, Hierosolymorum ex Latinis rege tertio, successit ei dominus Balduinus tertius, ex domina Milisende regina filius ejus, fratrem habens unum puerulum, Amalricum nomine, annorum septem, ut praemisimus; qui postmodum eidem sine liberis defuncto successit in regno, sicut in sequentibus aperietur. Tredecim annorum erat dominus Balduinus cum regnare coepit: regnavit autem annis viginti. Fuit autem adolescens optimae indolis, id de se certis promittens indiciis, quod postea in virilem evadens aetatem pleno rerum persolvit experimento. Nam vir factus, sicut facie, et tota corporis habitudine, prae caeteris differenti formae praeeminebat elegantia: ita et mentis vivacitate et eloquentiae flore, omnes reliquos regni principes facile anteibat. Erat autem corpore procerus, mediocribus major; ad corporis proceritatem membrorum habens consonam, et quasi proportionaliter respondentem universaliter dispositionem, ita ut nec in modico, a ratione totius in eo pars aliqua dissentiret. Fuit sane facie decorus elegantissima, colore vivido, et innatum designante vigorem; a quibus plane in ea parte matrem referens, et ab avo non degener materno; oculis mediae quantitatis, modice proeminentibus, fulgoris temperati; capillo plano, non flavo penitus; barba mentum genasque, grata quadam plenitudine, favorabiliter vestitus; carnositatis media quadam habitudine modificatus, ita ut nec fratris more pinguior, nec matris exemplo dici posset macilentus. Tanta autem, ut in summa dicatur, formae praeibat eminentia, ut ignaris etiam, eximia quadam in eo refulgente dignitate, certum in se de regia majestate daret indicium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License