Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. De promotione ejus in regno; et quandiu sub matris tutela regnaverit.

Defuncto igitur patre, IV Idus Novembris, proxime subsecuto Dominici natalis die, anno Incarnationis Dominicae 1142, praesidente sanctae Romanae Ecclesiae domino Eugenio papa tertio, Antiochenae domino Aimerico, Hierosolymitanae domino Willelmo, Tyrensi vero Ecclesiae praesidente domino Fulchero, convenientibus de more principibus, simul et universis Ecclesiarum praelatis, in ecclesia Dominici Sepulcri, per manus domini Willelmi, bonae memoriae Hierosolymorum patriarchae, solemniter inunctus, consecratus et cum matre coronatus est. Erat autem mater, mulier prudentissima, plenam pene in omnibus saecularibus negotiis habens experientiam, sexus feminei plane vincens conditionem, ita ut manum mitteret ad fortia; et optimorum principum magnificentiam niteretur aemulari, et eorum studia passu non inferiore sectari. Regnum enim, filio adhuc intra puberes annos constituto, tanta rexit industria, tanto procuravit moderamine, ut progenitores suos in ea parte aequare merito diceretur; cujus quandiu regi voluit consilio filius, optata tranquillitate gavisus est populus, et prospero cursu regni procedebant negotia. Verum attendentes quibus mens erat levior, quod eorum studiis, quibus dominum regem involvere nitebantur, dominae reginae multum obviabat prudentia, dominum regem more aliorum ejusdem aetatis, cereum in vitia flecti, monitoribus asperum, suis inducunt persuasionibus, ut a matris tutela se subtrahens, regnum ipse moderaretur avitum. Indignum esse dicentes regem, quem omnibus aliis praeesse convenit, quasi privati filium, semper ad matris ubera dependere. Quae res sicut ex inconsulta levitate, vel ex quorumdam malitia habuit initium, ita regnum universum paulo minus habuit conterere: sicut inferius, cum de his tractabitur, diligentius docebitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License