Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Trans Jordanem castrum, cui nomen Vallis Moysi, per regem acquiritur.

Hujus domini Balduini, anno primo quo regnare coepit, Turci, quibusdam faventibus et vocantibus locorum incolis, castrum quoddam nostrum, cui nomen Vallis Moysi, in Syria Sobal, quae est trans Jordanem, occupaverant. Est autem praedictum oppidum, juxta aquas contradictionis, ubi Moyses populo Israelitico vociferante et deficiente prae siti, ex silice fluenta produxit, et bibit populus universus et jumenta ejus. Cognito itaque quod praedictum municipium hostes, nostris qui in eo erant occisis, detinerent, congregatis undique militaribus copiis, dominus rex, licet tener adhuc nimium, illuc proficiscitur; et transiens cum suis expeditionibus, Vallem illustrem, ubi nunc mare Mortuum, quod et lacus Asphaltes dicitur, interjacet, secundae Arabiae, quae est Petracensis, in finibus Moab, montana conscendit. Inde Syriam Sobal, quae est tertia Arabia, quae hodie vulgo dicitur terra Montis regalis, percurrentes, ad locum perveniunt destinatum. Indigenae autem regionis, comperto nostrorum adventu cum uxoribus et liberis in praesidium se contulerant, praesumentes de loci munitione, eo quod inexpugnabilis videretur. Ubi nostri, loci videntes difficultatem et insuperabile munimen, postquam aliquot diebus saxa contorquendo, crebris sagittarum immissionibus et aliis nocendi argumentis, inutiliter operam consumpserant, ad alia se dirigunt consilia. Erat autem tota illa regio olivis consita pinguibus, ita ut instar nemorum condensorum, universam terrae superficiem obumbrarent; unde regionis habitatores, sicut et eorum progenitores, sibi victum omnimodum propagabant; quibus deficientibus, omnino vivendi spes eos destitueret. Has igitur exstirpare et dare incendiis decretum est, ut saltem hoc damno deterriti, et succisis olivetis desperarent, et Turcis qui in municipium se contulerant traditis vel exclusis, nostris castrum restituerent: quod conceptum fructuoso non caruit eventu. Nam, protinus ubi succidi amicas viderunt arbores, mutato consilio, ad alia se convertunt studia; et conditionibus interpositis, quod Turcis quos introduxerant, liber et sine periculo pateret exitus; quodque eis et eorum uxoribus et liberis non imputaretur ad mortem, quod deliquerant, castrum domino regi restituerunt. Recepto itaque municipio, et custodibus in eo locatis, alimentorum quoque immissa copia, simulque et armorum, dominus rex cum suis, consummato negotio, quod ei in primi regni sui auspiciis occurrerat, victor, et sospes cum universo exercitu, ad propria reversus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License