Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX. Procedens exercitus, infinita sustinet pericula.

Verum, dum haec nuntiarent legati, inter quos erat praecipuus quidam domini regis familiaris, Bernardus Vacher; populus coepit acclamare eumdem Bernardum proditorem esse: non esse populo Christiano fidelem, quicunque dissuasionibus huic negotio velit dare impedimentum. Magnis etiam vocibus coepit plebs indiscreta clamare procedendum esse, urbem tam nobilem non facile esse deserendam; grates habendas nobili viro, et ejus per omnia propositum amplectendum fideliter et devote, qui tantum Christianitati obtulisset saeculis memorabile beneficium, et pro eo usque ad mortem decertandum. In hoc itaque tanto tumultu, praevaluit vulgi sententia, spreto consilio sanius affectorum. Compositis igitur sarcinis et solutis castris, versus praedictum oppidum iter dirigunt: transitaque cavea Roob, in planitiem pervenerunt, quae dicitur Medan, ubi singulis annis Arabum et aliorum Orientalium populorum solent nundinae convenire solemnes, ubi tanta hostium nostris coepit occurrere multitudo, ut qui prius coepto insistendum et in negotio procedendum acclamaverant, redire si fieri posset, praeoptarent et judicarent utilius. Visis tamen hostium cuneis, et stupentes multitudinem, nostri accingunt se tanquam statim praeliaturi. Rex vero, de consilio eorum qui rei militaris habebant experientiam, castra protinus jubet locari; quibus compositis, curam corporis, prout in arcto positi poterant, agentes, noctem illam duxerunt insomnem. At vero hostes, multiplicati supra numerum, legiones nostras undique vallantes, quasi manubias et vilia mancipia, nostros procul dubio habituros in crastino compeditos non dubitabant. Nostri vero continuis excubiis se observantes prudenter, et virorum fortium circa se tota sollicitudine impleverunt officia. Mane facto, communicato consilio, nostri procedendum esse decernunt; nam redire, cum ignominia plenum, tum pene videbatur impossibile. Verum hostes circumpositi utrumque impedire videntur. Tandem nostri, animosius insistentes, per medias hostium acies viam ferro aperiunt et ad destinatum unanimiter locum contendunt; sed loricis, cassidibus, simul clypeis onusti, lento incedebant gradu; hostium etiam circumposita multitudine praepediebantur. At vero equites, licet expedientius possent incedere, peditum tamen oportebat in incessu conformes fieri manipulis ne dissolveretur agmen et irruendi super cuneos hostibus daretur occasio. Compatiebantur itaque sibi invicem cohortes, et quasi vir unus affectus erat populus universus. Tanta enim equitibus erat pedestrium turmarum cura, ut ipsi de equis descendentes, communicato cum eis labore, fessis pro vehiculo se exhibentes, itineris molestiam redderent leviorem. Hostes tamen interea crebris sagittarum immissionibus exercitum fatigantes, multiplicatis molestiis, nostrorum cohortes dissolvere nitebantur. Nostri autem e diverso, quanto ad hoc magis eos vident instare et importunius, tanto sibi invicem cohaerere magis et coepto insistere ferventius itineri non formidant. Accedebat, ad majorem molestiarum cumulum, sitis aspera, ex laboris difficultate et aestatis caumate geminata. Erat quoque eis iter per loca arida et inaquosa; tota enim illa regio fontes nescit; verum hieme solent aquas colligere lacunis tam naturalibus quam manufactis, pluviales. Acciderat autem illis diebus, unde et hae ipsae factae erant inutiles; nam tanta fuerat paulo ante locustarum in ea provincia praeter morem intemperies, quod omnes hujusmodi piscinas tabo infecerant, et aquae usum reddiderant abominabilem putredine, quam morientes intulerant. Haec autem, qua nostris iter erat, regio dicitur Traconitis; cujus in Evangelio Lucas facit mentionem, dicens: Philippo autem Itureae et Traconitidis regionis tetrarcha (Luc. III, 1). Videtur autem nobis a Traconibus dicta. Tracones enim dicuntur occulti et subterranei meatus, quibus illa regio abundat; nam pene universus illius regionis populus in speluncis et cavernis habitat, et in traconibus habet domicilia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License