Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X Ad locum pervenientes destinatum, civitatem reperiunt ab hostibus occupatam; et infecto negotio reditus indicitur.

Transcursa igitur cum summo periculo regionis illius parte, circa horam diei novissimam ad locum perveniunt, qui antiquo Adratum dicitur vocabulo, nunc autem vulgari appellatione dicitur civitas Bernardi de Stampis. Est autem una de urbibus suffraganeis, quae ad Bostrensem metropolim habet respectum; ubi adjunctis illius loci incolis, ad hostium numerum, major nostris accessit molestia; ubi etiam de cisternis, quarum ora videbant patentia, et sine difficultate haurire aquas se posse nostri arbitrarentur, demissas situlas non sine damno amittebant; nam qui intus latebant in cavernis subterraneis funes praecidentes quibus hauriendi alligata erant instrumenta, funes remittebant decurtatos; et spe potus elusos, ad majus compellebant sitis dispendium, dum in hauriendis aquis frustra diutius laborabant. Sic igitur quatuor diebus continuis, nunquam indulta requie, nostri afflicti sunt incessanter, vix noctibus habentes otium ut necessitatibus corporis quocunque modo satisfacerent. Augebatur praeterea per singulos dies hostium numerus; nostrorum vero decrescebant agmina: aliis interemptis; aliis sauciis lethaliter; alii vero de vita desperantes, et nimia percussi formidine sarcinarum et impedimentorum augebant turbam, infra equos et jumenta delitescentes, et simulantes impotentiam, ne ad sustinenda hostilis impetus onera, egredi compellerentur. Tanta enim sagittarum et missilium pene continua supra nostrum exercitum erat densitas, ut grandinis aut imbrium instar descenderent, et universa tam homines quam jumenta telis consita viderentur. Mirari poterant intuentes, aut hostes in jaculando tantum posse, aut nostros tantum patientiae invincibilis continuare laborem. Instabant et nostri, telis et sagittarum immissione nihilominus; sed hostium exercitus, discursus habens liberiores, rarius sagittis laedebantur nostris. Quarta demum die continuatis cum tanto periculo itineribus, ad locum destinatum appropiantes, urbem eminus contuentur; ubi cum multa difficultate, hostibus violenter exclusis, aquas intra rupes modice scaturientes occupant, et circa eas castra metantur; ubi refectioni vacantes aliquantulum, corporibus quantum permittebatur indulgent. Ea nocte ibi qualemqualem nostri habentes requiem, diem exspectabant cum summo desiderio sequentem; cum ecce intempestae noctis silentio, ex urbe praedicta quidam latenter egressus, per medias hostium acies ad nostrum se contulit exercitum, infaustae legationis bajulus. Qui statim veniens, ad regem se postulat introduci, verba dicens se habere secretiora quae perferat. Admissus ergo, convocatisque principibus, simul quoque et illo nobili viro, qui ejusdem civitatis magistratum administraverat, et nos in praesentia duxerat pericula, nuntiat, urbem uxore ejusdem nobilis viri prodente, hostibus traditam; et eorum introductos satellites, arces et praesidium, exclusis aliis, obtinere universum. Hoc infelici rumore, nostri mente plurimum consternati, quid facto opus sit deliberant; tandemque visum est expedientius reditum ad propria, cum quocunque periculo, maturare. Fuerunt tamen nonnulli de majoribus regni principibus, qui domino regi secretius et in aurem consulerent, quatenus assumpto sibi vivificae crucis ligno equum domini Joannis Gomani, qui omnes alios ejusdem exercitus equos celeritate et laboris patientia longe superare dicebatur, conscenderet, et solus suae consuleret saluti. Hoc autem dicebant, omnino de reditu desperantes et omnium stragem timentes in proximo futuram. Quod verbum rex, licet infra annos puberes constitutus (significans qualis in majore aetate futurus esset) regia sprevit magnificentia, dicens: Propriam se omnino contemnere salutem, si tam Deo devotus populus casu tam flebili deperiret. Videntes ergo regem eorum monitis, licet ex affectu pro prodeuntibus, non acquiescere, ad alia se convertunt studia; et de reditu tractare incipiunt, videntes non sine universorum strage ad ulteriora se posse procedere. Tunc primum coepit spe tanta dejectis, et evacuatos videntibus omnes subs conatus, labor duplo exsurgere molestior. Nam, etsi prius dura nimis, et pene intolerabilia, et quibuslibet quae postmodum accidere possent non inferiora passi erant, spes tamen et fiducia obtinendi civitatem, laborantium animos confovens, ad tolerantiam gratis quibusdam stimulis accendebant. Videntes ergo se prorsus spe delusos, fixum firmumque quod proposuerant decernentes, ad iter se accingunt, voce praeconia reditu cunctis significato.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License