Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII. Mittitur ad hostes pro pace legatus; quidam nobilis de hostibus cadit; dissolvitur hostium exercitus; noster liberior proficiscitur.

Dum vero his tam intolerabilibus noster exercitus premeretur malis, diffidentes de vulgi patientia majores, et qui sensus habebant magis exercitatos, regem adeunt, persuadent ut legatio ad Ainardum dirigatur, pacem postulans sub conditione qualibet, dum solummodo ad propria possit redire exercitus. Eligitur quidam qui suspectus habebatur, quod alia vice in legatione simili contra Christi populum malitiose versatus fuisset; tamen propter linguae commercium, quod habere dicebatur familiare plurimum, iterum id ei muneris injungitur. Dumque ei persuaderetur ut fideliter injunctum exsequatur officium, dixisse perhibetur: Injuste et praeter meritum suspectus habeor; vado tamen; quod si objecti reus sum criminis, nunquam mihi redire concedatur, quin hostium gladiis confossus inteream. Datam ergo in se mortis sententiam miser homo, divino judicio expertus est statim; nam, antequam ad hostes perveniret et legationis functus esset munere, armis hostium confossus interiit. Convenerant ad eamdem expeditionem quatuor inclyti Arabum principes fratres, illustris et eximii Arabum satrapae filii, qui dictus est Merel, cum innumera suorum manu; hi, dum nostros ex latere protervis nimis assultibus vexarent instantius; nostri autem proposita lege ad eos erumpere non auderent, ne si contra rei militaris disciplinam ordines solverent, duriorem in se tanquam locorum desertores experirentur sententiam: unus de familia Turci illius, qui nobiscum erat, non ferens illorum fastum et a nostris injuriam propulsare cupiens, vitae prodigus, et legis immemor propositae, equum viriliter admittens, in unum ex illis quatuor hastam, quam manu gerebat, dirigens, gladio transverberatum in medio suorum agmine, ad terram dejecit exanimem; seque statim, sanum et incolumem in nostrum recepit exercitum. Factus est ergo circa corpus defuncti, populi concursus innumerabilis; et cognito quod jam infelicem exhalaverat animam, in vocem erumpunt flebilem et doloris immensitatem fletus ubertate testantur. Nostri vero laetantes, diligenter quaerunt quisnam esset qui tanto se objecerit periculo, cujus tam insigne factum gloriam meruerit perennem; cognitoque quod vir alienigena, et cui legem propositam licebat ignorare, eo maxime quod linguae commercium non habens, edictum publicum non intellexerat, licet contra rei militaris disciplinam egisse non dubitaretur, tamen juris ignaro clementer indulgent, viri factum amplectentes, non tam ratione quam eventu commendabile. Solvitur ergo ex ea parte hostium cuneus; et liberiora habens noster exercitus spatia, angustias quas patiebatur, locis redimit patentioribus, et jam continuato per aliquot dies itinere, ventum erat iterum ad Caveam Roob; quem locum, quoniam angustus erat, et periculosus poterat esse transeuntibus, principes consulto jusserunt declinari. Praedictus vero Damascenorum procurator Ainardus, videns quod rex cum suis exercitibus versus praedictam vallem properabat, missis nuntiis offert quod, si ei bonum videretur, trans Caveam ei faceret honeste prandium praeparari; noverat enim jam per dies aliquot exercitum alimentorum inopia laborasse. Quod verbum utrum ex dilectionis sinceritate processerit, an ex dolo, volens nostras expeditiones in periculosarum vallium angustias immergere, pro certo non habemus compertum. Regulariter tamen creditur esse traditum, quod hostium munera merito etiam habeantur suspecta. Generali ergo decreto, decernunt via superiore, quoniam planior et minus periculosa erat, incedere. Cumque ducem non haberent qui agmina praeiret, et locorum per quae transituri erant haberet peritiam, ecce subito cohortes praecedens miles quidam ignotus, albi sessor equi, rubei coloris vexillum bajulans, lorica indutus, curtis usque ad cubitos manicis antecedebat exercitum. Hic tanquam angelus Domini exercituum, viarum sequens compendia et ad aquas ducens prius incognitas, congruis et commodis stationibus castrametari docebat. Sic igitur cum quinque diebus, usque ad praedictam Caveam vix pervenissent expeditiones, tribus postea sub jam dicto duce et itineris praeambulo, iter agentes, Gadaram usque perveniunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License