Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIII. Perveniunt Gadaram nostrae legiones; describitur locus; et ad propria revertitur exercitus.

Sita est Gadara in ea regione quae Decapolis dicitur, de qua in Evangelio Marci legitur: Exiens Jesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos (Marc. VII, 31). In hac, sicut et nomen indicat, sunt civitates decem: Hippus, Pella, Gadara, de qua hic nobis est sermo, cum aliis septem. Ad quam, quoniam in confinio hostium et nostrae regionis sita est, cum pervenissent primae nostrorum legiones, tunc denuo quasi redivivo malo et recrudescente insania, furere coeperunt hostes circa postrema agmina; sed videntes quod non proficerent, et quod nostri in sua jam se contulerant, fumo, caloris intemperie taedioque fatigati, solutis agminibus gregatim ad propria redire coeperunt. Nostri quoque nihilominus, transcursa nocte illa majore solito tranquillitate, exhaustis prae labore debitam corporibus exhibentes indulgentiam, die sequente ad urbem Tiberiadensem perveniunt. Asserunt autem unanimiter, quibus illius facti adhuc plenior famulatur memoria, quod hunc, unde diximus, ducem itineris nemo noverit; nam, cum ventum erat ut castrametaretur exercitus, subito disparebat, nec uspiam in castris videbatur; mane vero iterum exercitum anteibat. Non habet praesentium hominum memoria, quod Latinorum tempore, in toto Oriente, absque manifesta hostium victoria, tam periculosa fuerit expeditio. Domino igitur rege in regnum reverso, cruce quoque Dominica Hierosolymis restituta, gavisus est populus qui remanserat, reverso ad se populo, dicens: Mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 24). Postmodum vero idem nobilis homo, ab Ainardo vocatus verbis pacificis in dolo, quasi sub specie reconciliationis, male nimis tractatus est; nam, oculis erutis, in summa egestate et miseria, vitam miserabiliter infelicem finire coactus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License