Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. Cives Edessani comitem vocant; comes accelerat; et urbem ignorantibus recipit hostibus.

Dum haec circa nos geruntur, in partibus Edessanis factum miserabile, scriptis innodari dignum, accidit: quod ut plenius intelligatur, altius aliquantulum repetenda est historia. Mortuo Sanguino, maximo nominis Christiani persecutore, Noradinus filius ejus, dum de successione in patris principatum, apud Mussulam sustinet quaestionem et circa id in partibus illis detinetur occupatus, videntes Edessani cives quod pauci de familia ejus in civitate essent residui, qui ad tuenda praesidia erant deputati, reliqua autem populi pars universa fide polleret Christiana, occulte dirigunt nuntios ad praedictum comitem Joscelinum, significantes urbem Turcis vacuam, exceptis paucis qui praesidia servabant, solis civibus relictam. Erant autem, et a diebus apostolorum fuerant, illius cives urbis in Christi fide radicati et fundati, ita ut, sicut alias dictum est, aut rarissimus, aut nullus alterius professionis homo inter eos habitaret. Orant etiam et cum omni monent instantia, ut, militaribus copiis sine mora congregatis, ad urbem acceleret; eamque tradentibus civibus, sine periculo et sine difficultate recipiat. Ille vero cum omni celeritate, assumens sibi dominum Balduinum de Mares nobilem et potentem virum, et universam regionis illius tam equitum quam peditum militiam, transito repente fluvio ad praedictam urbem, cum omni comitatu suo de nocte repentinus accessit; ubi a civibus intempestae noctis silentio, dormientibus iis qui ad vigilias erant deputati, funibus et scalis sunt intromissi, qui caeteris de foris exspectantibus portas aperirent. Quibus apertis, immissis omnibus indifferenter, statim per urbem discurrentes, quotquot habuerunt de hostibus obviam, in ore gladii peremerunt. Fugit tamen eorum pars quaedam, et mortis declinans periculum, in praesidia se recepit. Obtinuit ergo comes, et Christianus qui cum eo erat exercitus, urbem eo modo per dies aliquot: praesidia tamen, quoniam victualibus, armis et militia instructa erant, et munita diligentius, comprehendere non valuit; maxime cum neque machinas, neque unde fieri possent materiam aut secum detulisset, aut in tota urbe reperisset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License