Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV. Noradinus occurrit; urbem obsidens, nostros angit miserabiliter.

Diriguntur igitur, qui de successu qui acciderat, nostros longe lateque positos certificent nuntii et ad subsidium invitent finitimos, quatenus eorum suffragio, urbem quam sic Domino favente receperant, perpetuo obtinere et cultui conservare Christiano possint. Quibus auditis, laetatus est ubique populus Christianus; et secundum multitudinem doloris, quam de illius urbis captivitate conceperat, videntur in ea mensura recepisse consolationem. Sed, extrema gaudii luctus occupat; et subito versa est in moerorem cithara, et dolor natus redivivus pejor priore. Noradinus enim audiens quod comes praedictam urbem tradentibus civibus receperat, corrogatis undique ex omni Orientali tractu militaribus copiis et populis vicinarum urbium, voce praeconia in unum congregatis, adest subito, et urbem in circuitu dispositis legionibus vallat obsidione. Erat itaque nostris, sicut scriptum est: Foris gladius, et intus pavor (Deut. XXXII, 25). Nam hostiles exterius acies exitum negant, parant praelia, mortem intentant; interius, qui in praesidiis intra urbem erant, terrorem incutiunt, et assiduis molestant vexationibus. Nostri porro inter tot angustias ignari quid faciant, volvunt apud se et frequenter mutant consilia; sed ad quamlibet deliberationis partem se convertentes nihil tutum reperiunt, nullum sine mortis discrimine rei exitum invenientes. Tandem pro loci et temporis conditione, visum est universis expedire, quod quocunque periculo, quocunque mortis discrimine, urbe sit egrediendum. Nam satius esse non dubitant, cum hostibus tentare congredi, et gladiis iter aperire, ut saluti consulatur, quam obsidionem sustinere: qua urgente, aut omnes indifferenter gladio pereant; aut inopia alimentorum compulsi, hostium vinculis mancipentur, et duram et omni mortis genere deteriorem subire cogantur servitutem. Placuit omnibus haec sententia; et, licet periculosa sit nimis, habito tamen respectu ad alia quae accidere poterant deteriora, compendiosior judicatur. Audientes haec cives, quorum opera et studio comes cum suis introductus erat, quod omnis resistendi spes et via salutis defecerat, timentes ne si in urbe post comitis exitum remanerent, morte gravissima punirentur, eo quod hujus facinoris viderentur esse auctores, assumptis uxoribus et liberis, cum Christiano exercitu egredi et dubiam cum fratribus fortunam experiri eligunt, potius quam morte certissima occumbere; aut jugum sub infidelibus hostibus durissimae pati servitutis, omni genere mortis amplius formidabile.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License