Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Comes cum suis egrediens, ad propria redire contendit; insequitur Noradinus; obtruncat exercitus; comes fuga elabitur.

Patefactis igitur portis, quasi id singulare remedium et unica via sit salutis, omnes certatim egredi contendunt; et, licet per medios hostium cuneos terro iter aperiendum esse non dubitent, leve tamen judicant quidquid accidere potest urbem egressis. Interea de hostibus nonnulli, reserantibus eis aditum qui erant in praesidiis, in urbem recepti, a tergo instant acrius, et exitum maturare compellunt; qui vero exterius erant, audito quod sui ex parte intra civitatem introducti essent, et jam cum nostris pugnam committerent, suis volentes adjungi, portam quam nostri aperuerant, ut exirent, violenter occupant; et convocata ex universis ordinibus ingenti multitudine, egressum inhibent, sed et in urbem introire contendunt. Commissa est igitur ibi inter partes pugna, quantum loci patiebantur angustiae, periculosa nimis utrique parti. Tandem vi compellentibus eis qui ab intus instabant cominus, et in hac parte nostris vires et animum ministrantibus, invitis et plurimum renitentibus exterioribus, viam ferro, multa utriusque partis strage aperiunt, campis se patentibus infundentes. Intueri erat ibi quod et visu miserabile, et recitatione gemitu plenum, inerme vulgus, imbellem civium populum, senes, valetudinarios, matronas cum virginibus tenellis, grandaevas matres cum parvulis et sugentibus ubera, in ipsis portarum angustiis, partim equorum pedibus conculcari; partim turba comprimentium interclusis respirandi meatibus, miserabiliter suffocari; partim gladiis hostium non parcentibus interire. Porro interfecti sunt ibi de civibus sexus promiscui pene omnes, qui nostrum exercitum egredientem sequi decreverant, paucis evadentibus qui aut proprii vigore corporis, aut equorum beneficio, abeuntem exercitum poterant comitari. Videns ergo Noradinus nostros ad redeundum succinctos, cohortes convocat ad insectandum abeuntes, acies instruit, componit agmina; et procedentes continuis urgens a tergo congressionibus, insequitur. Erat autem nostris iter versus Euphratem, qui a praedicta urbe milliaribus distabat quasi quatuordecim: quo toto itinere non defuit domino comiti et exercitui ejus pugna jugis, periculum indeficiens; singulis enim pene passibus conflictus erant, tum multorum, tum singulares, quibus ex utraque parte plures occumbebant. Mortuus est ibi vir nobilis, unde supra fecimus mentionem, et militaribus insignis operibus, dominus Balduinus de Mares; ceciderunt quoque et alii plures viri commendabiles et digni memoria, quorum animae sancta requie perfruantur, quorum nomina non tenemus; quae tamen certum est in coelis esse conscripta, quia pro causa fidei et Christiani populi libertate, glorioso fine quieverunt. Comes tandem impar viribus, suis ex parte plurima deficientibus, assiduos hostium non ferens impetus, fuga vitae consulens, transito Euphrate, in Samosatum se recepit. Alii vero ad diversa se conferentes, prout unicuique visum erat expedientius, sarcinas et impedimenta deserentes, vitae consuluerunt et saluti. Exiit ergo sermo iste per omnes fines late adjacentium regionum; et quos prius de recepta urbe Edessanorum rumor fecerat laetiores, nunc de reamissa, et strage nobilium et populi confusione Christiani, casus contristavit asperior.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License