Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVIII. Excitatur populus Occidentalis; et ad subveniendum Orientalibus Christianis iter arripiunt Romanorum imperator Conradus, et Ludovicus rex Francorum, cum aliis multis principibus.

Capta igitur urbe, ut praemisimus, Edessana, rumor lethalis memoriae plenius personuit, et crebro fama divulgabatur per Occidentem universum, quod impia gens Turcorum, non solum urbem praedictam, sed omnem omnino Orientis tractum, licentia liberiore percurrens, nostrorum urbes, villas, municipia depopularentur, sed populum amplius solito Christianum praeliis et crebris nimium invasionibus affligerent. Erant qui verba hujusmodi longe lateque in populis et nationibus disseminarent; et desides et longa pace dissolutas, ad tantarum ultionem injuriarum sollicitarent provincias: dominus quoque Eugenius papa tertius, vir Deo plenus, paternam gerens pro filiorum Orientalium, quae dicebatur, afflictione sollicitudinem, et eis affectu pleniore compatiens, viros religiosos et exhortatorii sermonis habentes gratiam, potentes in opere et sermone, ad diversas Occidentis partes dirigit, qui populis, et tribubus et linguis, Orientalium fratrum denuntient pressuras intolerabiles; et ad tantas ultum iri fraterni sanguinis injurias, eos debeant animare. Inter quos vir immortalis memoriae et honestae conversationis speculum, dominus Bernardus, Clarevallensis abbas, piae in Domino et per omnia amplectendae recordationis, ad praedicti Deo placiti muneris exsecutionem, praecipuus eligitur; qui injunctae sibi dispensationis sedulus exsecutor, ejusdem operis secum Deo amabiles trahens comministros, impiger, indefessus, licet corporis esset invalidi, tum propter senium imminens, tum propter jejunia pene continua et subtilem nimis dietam, regna circuit, regiones obambulat, evangelizans ubique regnum Dei: afflictionem populi, qui est in Oriente, simul et molestias, quibus incessanter opprimuntur, aperit diligenter; urbes fidelium, prius fidei Christianae devotas, juga pati persecutorum nominis Christiani, et servitutem durissimam, proponit evidentius. Fratres quoque pro quibus Christus mori voluit, vinculis mancipatos et compedibus, fame attritos, horrendis carcerum clausos ergastulis, squalore sordidos, indutos amaritudine, sedere in mendicitate et ferro, plenius edocet. Ad hoc ad eorum liberationem invitat; ad propulsandas fratrum injurias oppressorum accendit; non defuturum de supernis auxilium, volentibus hunc tam pium laborem assumere, spondet; praemia etiam pro iis sempiterna, cum electis pollicetur. Haec ei per gentes, principatus et regna pia longanimitate disserenti, adfuit tam patrum quam plebis favor gratuitus: et exhortationibus ejus spontaneum praebentes assensum, iter versus Hierosolymam compromittunt; et vivificae crucis signum humeris aptantes, ad iter accinguntur. Nec solum iu plebeis et popularibus turmis hic persuadentium sermo ita se praebuit efficacem, verum usque ad supremos orbis moderatores, et eos qui praecipua regnorum videbantur dispensare fastigia, sermo iste cum effectu non inferiore pervenit. Illustres enim et potentissimi regum terrae, dominus videlicet Conradus Romanorum imperator, et dominus Ludovicus rex Francorum, cum multis utriusque regni principibus, consono voto et paribus desideriis amplexi sunt verbum; et salutare vivificae crucis signum in arrham futurae profectionis cum omni devotione cervicibus imprimunt et indumentis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License