Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIX. Imperator praecedens cum expeditionibus suis, Constantinopolim pervenit. Soldanus Iconiensis contra eum insidias praestruit.

Composito igitur congruo moderamine regnorum statu suorum, assumptis etiam iis qui ejusdem desiderii fervore concepto, votis salutaribus tenebantur obligati, paratis ad iter necessariis, prout regiam decebat dignitatem, Deo placitae peregrinationis, mense Maio, iter arripiunt unanimiter; sed avibus infaustis et omine sinistro. Nam, tanquam invita divinitate et eis irata, iter assumpserunt. In tota illa profectione nihil Deo placitum, peccatis nostris exigentibus, operati sunt; sed nostrum, quibus opem se laturos arbitrabantur, statum, in deteriorem mutaverunt conditionem. Segregatim igitur proposuerunt incedere et separatos ab invicem exercitus ducere ea videlicet ratione, ne, populis inter se dissentientibus, contentiones inter eos orirentur, et ut commodius vitae necessaria suis procurarent legionibus; sed etiam ut equis et jumentis, ad onera deputatis, pabula non deessent. Transcursa igitur Bawaria et flumine magno Danubio apud Ratisbonam transmisso, a laeva eumdem fluvium habentes, in Austriam descenderunt, inde Hungarorum fines ingressi, ubi a domino rege illius provinciae honorifice tractati sunt. Decurso igitur regno et utraque emensa Pannonia, Bulgarorum provincias, Moesiam videlicet et Daciam mediterraneam, Ripensem a laeva dimittentes, praetereunt. Inde Thracias attingentes et urbes famosissimas Philippolim et Adrianopolim transeuntes, ad urbem regiam pervenerunt. Inde cum domino Manuele Constantinopolitano imperatore habito familiarius colloquio, transcursis feriis quae ad recreationem exercituum, et quietem post tot labores videbantur necessariae, transito Hellesponto, qui eamdem urbem alluit, et Europae terminus, Asiae praebet initium, in Bithyniam, quae prima de Asianis occurrit provinciis, castrametantur legiones universae in pago Chalcedonensi, unde relictam urbem e vicino erat conspicere. Haec est Chalcedon, urbs antiqua, ubi quarta sexcentorum triginta sex Patrum convenit sancta synodus, domini Martiani Augusti, et domini Leonis Romani pontificis, contra Eutycheten monachum et abbatem, qui unam tantum in Domino Jesu Christo asserebat naturam. Soldanus interea Iconiensis, audito tantorum principum adventu et suspectum habens eorum introitum a multo retro tempore, ex ultimis Orientis finibus militaria convocat auxilia; et sollicitum se gerit quomodo ab imminentibus hostium tantorum periculis se possit eximere. Urbes igitur munit, ruinas erigit, finitimorum implorat suffragia populorum; et cum anxietate continua, eorum quos pro furibus audierat, praestolatur adventum, de die in diem exspectans suorum interitum, patriae desolationem. Dicebatur enim, a saeculis inaudita advenire multitudo et universam terrae superficiem eorum dicebatur equitatus operire; maxima eis ad potum non sufficere flumina et regiones uberes cibos eis non posse ministrare ad sufficientiam. Et licet major vero fama praecurrens hoc nuntiaret, rei tamen veritas magnis principibus a fide alienis Christiana, multum poterat et merito terrorem incutere. Nam, ut constanter asserunt qui in eadem expeditione praesentes fuerunt, in solo domini imperatoris comitatu, ad septuaginta millia fuerunt loricatorum, exceptis peditibus, parvulis et mulieribus, et equitibus levis armaturae. In exercitu vero domini regis Francorum, virorum fortium loricis utentium numerus ad septuaginta millia, excepta classe secunda, aestimabatur; quibus si clemens et propitia comesque fuisset Domini gratia et eos in beneplacito suo visitare dignatus esset Dominus, non solum Soldanum, verum universas Orientis provincias, nomini potuissent Christiano subjecisse; sed eorum ex occulto, justo tamen judicio, sprevit famulatum Dominus, nec habuit acceptum munus, quod indignis fortasse offerebant manibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License