Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXI. Absentant se malitiose, qui ejus exercitui, a Graeco imperatore duces erant dati: et periclitatur imperatoris exercitus.

Imperator vero videns dierum praetaxatum jam effluxisse numerum, et expeditiones nondum ad optatum et promissum pervenisse locum, viarum duces Graecos accersiri jubet, et coram principibus suis interrogare coepit diligentius: Quidnam sit quod amplioribus jam diebus quam ipsi ab initio deputassent, viam coeptam tenuisset exercitus, nec ad locum pervenisset constituti? Illi autem ad solita recurrentes figmenta, futurum esse dicunt et constanter affirmant, opitulante Domino, infra triduum universas Iconium perventum iri legiones. Quibus verbis imperator, sicut vir simplex erat, persuasus, adjecit ut etiam hoc triduum patienter sustineret, fidem habens eorum promissionibus. Nocte ergo insequente, castris more locatis solito, caeteris prae labore quieti membra concedentibus, praedicti pestilentes viri, intempestae noctis silentio, clam ab exercitu diffugiunt, relicto sine duce populo, qui eorum fidei fuerat commendatus. Relata demum luce, cum jam tempus immineret ut proficisceretur exercitus, non sunt inventi qui de consuetudine praeibant agmina; tandemque ad imperatorem et principes exercitus, fugitivorum fraus relata est, et ab omnibus comperta malitia. Illi autem ut prolongarent iniquitatem sibi et peccatum peccato adderent, viri Belial, ad Francorum regis, qui in proximo dicebatur esse, properant exercitum, mentientes dominum imperatorem, qui praecesserat eorum fretum ducatu, omnia egisse prospere: Iconium violenter expugnatam, funditus dejecisse, et de hostibus triumphasse solemniter. Haec autem, ut credimus, ea videbantur intentione asserere, vel ut dominum regem in idem praecipitarent periculum, et eadem incedere via persuaderent; aut fortasse, ut periclitantibus fratribus non subvenirent, dum illis omnia succedere crederent ad votum; aut fortasse illud confinxerunt, ne si exercitum deperisse dicerent, ipsi tanquam proditores, quorum maleficio corruisset populus, raperentur ad poenas. Quacunque tamen intentione illud dixerint, certum est illorum perfidia seductum exercitum, in ea unde corruit descendisse mortis discrimina. Videns ergo imperator ducibus itineris destitutum exercitum, convocato universorum principum coetu, quid facto opus sit deliberat. Aliis itaque redeundum, aliis vero procedendum esse dicentibus, fit votorum tanta dissonantia, ut vere dici posset: Effusa est contentio super principes, et errare fecit eos Dominus in invio, et non in via (Psal. CVI, 40). Dumque sic locorum ignari, et pro alimentorum defectum solliciti fluctuarent (defecerat enim penitus tam equis et jumentis pabulum, quam hominibus quodlibet ciborum genus) nuntiatur, nec erat a vero longius, in vicino hostium consistere acies, et Turcorum innumeram adesse multitudinem. Erat autem in solitudine sterili, longe a culto solo constitutus exercitus: sicut studiose, ut praemisimus, a praedictis seductoribus fuerat introductus. Nam declinantes a dextra Lycaoniam, per quam iter eis esse debuerat, cum tempore recisiore illuc facile potuissent pervenisse et omnibus abundasse copiis, loca culta sequentes; laevam tenuerunt, et in Cappadociae solitudines, longe ab Iconio, universum deviare compulerunt exercitum. Dicebatur publice, nec a verisimili multum abhorrebat, quod de conscientia et mandato imperatoris Graecorum, nostrorum provectibus invidentis, constructa fuerunt haec tam periculosa molimina; suspectum enim semper et habuisse et habere Graeci dicuntur nostrum, maxime Teutonicorum, tanquam imperium aemulantium, incrementum omne. Moleste siquidem ferunt quod eorum rex Romanorum se dicit imperatorem; in hoc enim suo nimium detrahi videtur imperatori, quem ipsi monarcham, id est singulariter principari omnibus dicunt, tanquam Romanorum unicum et solum imperatorem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License