Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. Rex Francorum, transito Hellesponto, apud Niceam Bithyniae, cum suis pervenit legionibus; colloquuntur sibi ad invicem; imperator Constantinopolim revertitur.

Interea rex Francorum, pene eisdem subsecutus vestigiis cum suo exercitu, pervenerat Constantinopolim; ubi modico tempore secretioribus cum imperatore usus colloquiis, et ab eo honorificentissime, et multa munerum prosecutione dimissus, principibus quoque suis plurimum honoratis, inter urbem regiam et mare Ponticum, quod ab ea triginta distat milliaribus, ubi Hellespontus angustissimus, vix ad unum milliare habet latitudinis, cum universis legionibus transito mari, in Bithyniam descenderat: gyratoque sinu maris, qui ab adjacente urbe ejusdem Bithyniae metropoli, Nicomediensis dicitur, qui etiam Bosphori, sive Hellesponti pars est, in pago Niceo, non multum a Nicea remotus, castra locaverat, deliberans qua via incedendum esset; et de domino imperatore, qui eum praecesserat, nova diligentius investigans; et ecce nuntiatur dominum imperatorem, amisso exercitu, vagum et profugum, cum paucis principibus evasisse. Primum itaque sermo dubius, et sine certo auctore ortus est; sed processu temporis factus est certior; nam, modico interjecto intervallo, dominum Fredericus Suevorum dux, adolescens admirandae indolis, domini imperatoris ex fratre primogenito nepos, qui eidem domino Conrado, patruo suo succedens, Romanum hodie strenue et feliciter administrat imperium, a castris domini imperatoris egressus, ad exercitum domini regis Francorum properans, haec eadem quae prius incerto auctore susceperant, plenius et certius edocuit. Venerat autem, ut dominum regem cum praedicto domino imperatore ad colloquium invitaret ut, communi consilio, licet sero, de itinere tractaretur. Factum est autem ut, audito periculo fratrum et interitu, et domini imperatoris sinistro casu qui acciderat, universus Francorum merito turbaretur exercitus, et mente compateretur; tandem verbo domini ducis rex motus, habita cum suis deliberatione, ut cum eo loqueretur, cum paucis ex principibus suis progressus, duce praevio, usque ad imperatoris castra, quae in vicino idem locaverat, pervenit. Dato itaque et accepto debitae salutationis affatu, simul et osculo pacis interveniente, familiaribus usi colloquiis, ordinant proposito insistere, et simul junctis agminibus proficisci. Multi tamen de utroque exercitu, sed maxime de castris Teutonicorum, amissis viaticis et expensis ad iter necessariis, laboris quoque immensitate deterriti, votorum immemores, Constantinopolim sunt reversi. Communicato igitur cum utriusque exercitus primoribus consilio, viam quam prius incesserat imperator, ad laevam relinquentes, versus Asiam minorem, relicta a dextris utraque Phrygia, post tergum vero Bithynia, dirigunt acies; et nunc mediterraneo, nunc maritimo gradientes itinere, Philadelphiam a laeva declinantes, Smyrnam, et inde Ephesum ejusdem Asiae metropolim, Joannis Evangelistae conversatione, praedicatione, simul et sepulcro claram, pervenerunt. Hic demum imperator, seu quia cum paucioribus erat, qui multo plures prius secum habuerat, verecundiam sustinens, aut Francorum fastus non ferens, seu aliis latentibus causis, remissis quae supererant per terram legionibus, ipse ab Epheso usus navigio, Constantinopolim reversus est. Ubi a domino imperatore, multo quam primo adventu, susceptus honestius, moram apud eum usque ad veris initium sequentis, cum suis habuit principibus. Erat enim inter eos affinitatis vinculum; nam eorum uxores, sorores erant, filiae Berengarii senioris, comitis de Sulcepach, magni et egregii principis, et in regno Teutonicorum potentissimi: unde ampliori erga eum abundabat gratia, et liberalitatem in eum et suos tenebatur, maxime interveniente imperatrice, effundere cumulatiorem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License