Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXV. Francorum, casu miserabili, prosternitur exercitus; pars quae praecesserat, evadit.

Erat autem exercitui mons obvius, arduus admodum, et ascendendum difficilis; illum ea die, juxta legem profectionis, transire oportebat. Porro in expeditione consuetudo erat, singulis diebus quosdam de illustribus, qui agmina praeirent, quosdam qui subsequerentur ad custodiam imbellis populi, et maxime turmarum pedestrium deputare; et cum principibus de modo viae, de profectionis quantitate, de loco castrorum in die sequenti, ordinare. Praeibat autem illa die cum vexillo regio sorte vocatus, in ordine vicis suae, nobilis quidam de Aquitania vir, nomine Gaufridus de Rancun. Hic cum praedictum montem ascendisset, cum agminibus quae praecedebant, in montis fastigio positus, licet praeordinatum fuisset quod in montis vertice castrametarentur qui praeibant, contra legem dispositam, proposuit adhuc aliquantulum procedere; nam videbatur ei quod modicum nimis illa die profectus esset exercitus, et multa diei pars adhuc superesset; coepit, ducibus praeeuntibus, et locum commodiorem in vicino promittentibus, adhuc ultra proficisci. Qui autem sequebantur, arbitrati quod in montis praedicti vertice essent castrametaturi, modicumque rati superesse itineris ad diem deputati, lente nimis et remissius sequi coeperunt praecedentes; ita quod monte a quibusdam transcurso, quibusdam vero circa montem adhuc moram facientibus, divisus est exercitus. Quod videntes qui a longe exercitum ex latere contuebantur hostium cunei, parati semper, si occasionem invenirent, irruere, et ad hoc specialiter sequentes sine intermissione exercitum: sumpta occasione, cum ex locorum angustiis, tum quia major et fortior expeditionis portio praecedens, separata erat; nec facile subsequentium aut conditionem nosse, aut eis laborantibus subvenire posse arbitrabantur; clivum montis occupant, ut majus inter praecedentes et subsequentes chaos firmaretur: instructisque aciebus, super nostros irruunt, et antequam arma possint corripere, nostras violenter dissolvunt acies; nec jam sagittis vel arcu, sed gladiis instantes cominus, Martem et mortem ingerunt, et diffugere paratos urgent atrocius. Nostris autem oberant locorum angustiae; equi quoque ob diuturnitatem et difficultatem itineris facti debiliores, sarcinarum etiam multiplex numerositas, nonnullum praestabant impedimentum; resistunt tamen unanimiter, et paribus animis, pro vita, pro libertate, pro consortibus itineris decertant viriliter; gladiis ac lanceis rem peragunt, sese mutuis sermonibus exhortantes et exemplis. Hostes e converso spe fruendi victoria, suos animant, ad memoriam revocantes quod paucis ante diebus majores multo copias minore fudissent periculo, et de pluribus et longe fortioribus facile triumphassent. Pugnant igitur Marte diu ancipiti et dubio eventu; verum in fine, peccatis nostris exigentibus, infidelium praevaluit manus; et noster usque modicum numerum, plurimis interemptis, captivatis innumeris, redactus est exercitus. Occubuerunt illa die viri nobiles et illustres, rebus militaribus singulariter insignes, pia digni recordatione, comes de Guarenna, vir inter majores eximius, Galcherus de Montiay, Eurardus de Bretol, Iterus de Magnac, et alii multi quorum nomina non tenemus, quae tamen scripta esse in coelis credendum est, quorum memoria in benedictione erit in saeculum saeculi. Occidit illa die, nostris infausta et casu nimis adverso, ingens Francorum gloria; et virtus gentibus hactenus formidabilis, contrita corruit, immundis et Deum nescientibus, quibus prius terrori fuerat, facta ludibrio. Quid est, benedicte Domine Jesu, quod populus iste, tibi tam devotus, pedum tuorum volens adorare vestigia, loca venerabilia, quae tua corporali consecrasti praesentia, deosculari cupiens, per manus eorum qui te oderunt, ruinam passus est? Vere judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7) , et non est qui possit ad ea. Tu enim solus es, Domine, qui cuncta potes; et non est qui possit resistere voluntati tuae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License