Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. Describitur situs Damascenae urbis.

Est autem Damascus civitas maxima minoris Syriae, quae alio nomine Phoenicis Libanica nuncupatur metropolis, sicut ibi legitur: Caput Syriae Damascus (Isa. VII, 8); a quodam Abrahae servo denominata, qui eam creditur fundasse. Interpretatur autem sanguinea vel sanguinolenta. Est autem in campestribus sita, in agro sterili et arido, nisi quantum aquarum antiquis meatibus deductarum irrigatur beneficio. Fluvius enim a promuntorio descendens vicino, in superioribus illius regionis partibus, canalibus exceptus, ut inde liberius per plana possit deduci, per diversas subjectae regionis partes ad agrorum sterilitatem fecundandam dirigitur; quod vero residuum est, quia copiosas habet aquas, ex utraque ripa pomeria nutrit, arboribus consita fructiferis, juxtaque civitatis murum Orientem versus labitur. Pervenientes igitur praedicti reges ad locum praenominatum, videlicet Dariam, urbem habentes jam vicinam, instruunt acies, et ordinem incedendi assignant legionibus, ne promiscue incedentes, contentiones suscitent ad invicem et operi futuro ministrent impedimentum. Primus itaque cum suis Hierosolymorum rex, eo maxime quod locorum peritiam ejus cohortes dicebantur habere, de communi principum statuto ire praecipitur, et caeteris subsequentibus iter aperire. Secundum et medium locum rex Francorum cum suis expeditionibus tenere jubetur, ut praecedentibus, si necessitas emerserit, opem ferat. Tertium et novissimum imperator, eodem decreto, conservare mandatur, ut hostibus, si forte a parte irruant posteriore, resistere sit paratus, et praecedentes copias a parte relicta reddat securiores. His ergo tribus exercitibus ordine congruo dispositis, ad urbem castra promovent, accedere contendentes. Est autem civitas ab occidentali parte, unde nostris erat accessus, et a septentrionali pomeriis obsita longe lateque, instar condensorum nemorum et opacarum silvarum, ita ut ultra quinque aut amplius milliaria versus Libanum protendantur. Et haec eadem, ne dominia fortasse sint in incerto, et ne volentibus passim introire liceat, clausa sunt muro, licet luteo; nam lapidibus regio illa non abundat. Clausa sunt itaque, et secundum hoc quod cuique designatae sunt possessiones, muro hujusmodi vallata, relictis semitis et viis publicis, licet angustis, quibus hortulanis et curam pomeriorum habentibus ad urbem cum jumentis fructus deferentibus perveniatur. Sunt autem haec pomeria urbi pro summo munimine; nam prae densitate et arborum frequentia, et viarum angustiis, videbatur durum et pene impossibile, ut ab ea parte esset transitus urbem adire volentibus. Per haec tamen loca decretum erat nostris principibus ab initio exercitus introducere, et ad urbem patefieri accessum; ex causa gemina, tum ut occupatis munitioribus locis, et in quibus populo Damasceno major erat fiducia, quod superesset, leve videretur et compleretur facilius; tum ut expeditionibus, fructuum et aquae non deesset commoditas. Immittit ergo primus Hierosolymorum rex, per illas pomeriorum angustiores semitas, suas acies; sed vix et cum multa difficultate procedere poterat exercitus, tum viarum impeditus angustiis; tum eorum qui in virgultis latebant, insidiis lacessitus; tum etiam manifesto hostium qui aditus obsederant, et viarum praeoccupaverant anfractus, conflictu. Egressus enim erat unanimiter civitatis populus, et in praedicta descenderat pomeria, ut tam occultis quam manifestis congressionibus exercitum transire prohiberet. Erant praeterea, intra ipsa pomeriorum septa, domus eminentes et excelsae, quas viris pugnaturis communierant, quorum possessiones erant vicinae: unde sagittis et aliorum immissione telorum, hortorum septa tuebantur, neminem accedere permittentes; sed et publicam volentibus transire viam reddebant eminus sagittis valde periculosam. Nec erant tamen ex una tantum parte nostris praedictorum formidabiles insidiae; sed ex omni latere par erat incautis periculum, et suspectum aeque improvisae mortis discrimen. Erant nihilominus et secus muros interius latentes viri cum lanceis, qui per specularia modica, in muris ad hoc studiosius ordinata, unde videre transeuntes poterant, minime vero ipsi videri, praetereuntes confodiebant ex latere: quo casu plurimi dicuntur illa die miserabiliter occubuisse. Sed et aliae innumerabiles non defuerunt inter illas angustias periculorum transire volentibus species.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License