Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X. Noradinus universam regionem pro suo tractat arbitrio. Rex illuc properat, solatium ministraturus. Soldanus Iconiensis terram comitis ingreditur Edessani.

Noradinus vero in augmentum gloriae et in signum victoriae, et quod maximus gentilitatis persecutor crederetur occidisse, caput cum manu dextera, quae ad hos usus de corpore praedicti viri separari fecerat, ad maximum Sarracenorum principem et monarcham, calipham videlicet Baldacensem, et alios Turcorum satrapas, per Orientem constitutos direxit. Destituta itaque tanti rectoris solatio Antiochena regio, in lamenta se dedit, fletus non cohibens et crebris suspiriis dolorem indicans, querulis quoque et lacrymosis vocibus fortis viri egregia gesta rememorans. Nec solum finitimos mors illius audita contristavit populos; sed et longe lateque rumor hic dispersus, tam majorum quam minorum in amaritudinem deduxit animas, et acerbo interius moerore confecit. Interea idem fidei et nominis, more patris, maximus persecutor Christiani Noradinus, videns principem regionis, et maximam robustorum ejus partem cecidisse in praelio, totamque provinciam suo subjacere arbitrio, immissis statim expeditionibus suis, totam coepit hostiliter circuire regionem: ita ut juxta Antiochiam pertransiens, et cuncta praestans incendio, ad monasterium Sancti Simeonis, quod inter Antiochiam et mare in montibus sublimibus situm est, ascenderet, propria in ea usus potestate, et cuncta libero tractans imperio; et inde ad mare, quod nunquam prius viderat, descenderet, et in eo, in signum quod victor usque ad mare pervenerat, coram suis lavaretur. Inde rediens castrum Harenc, ab Antiochia vix milliaribus distans decem, praeteriens occupat, et occupatum armis et militibus et alimentis muniens, instruit diligenter; ita ut multorum dierum posset obsidionem sustinere. Timuit ergo populus universus, et humiliata est in conspectu ejus terra, eo quod tradiderat Dominus in manus ejus, robur militiae et principem regionis; et non erat auxiliator, nec qui contra imminentia pericula protectionis afferre posset remedium. Relicta enim erat in reipublicae et principatus administratione sola principis uxor Constantia, cum filiis duobus et filiabus totidem, adhuc impuberibus; nec erat qui principis fungeretur officio, et plebis erigeret dejectionem. Ea tamen tempestate, dominus Aimericus ejusdem civitatis patriarcha, vir solers et locupletissimus, strenue satis afflictae se regioni praebuit patronum; et ad conducendas militum copias, stipendia, contra morem suum non parce ministravit, temporis satisfaciens necessitati. Porro Hierosolymorum rex audiens illarum partium pericula, et morte domini principis cognita, mente plurimum consternatus, convocata subito militia, ut oppressis opem ferat fratribus, celer ad partes convolat Antiochenas, et de se diffidentibus et animo dejectis propria praesentia praebuit consolationem. Collectis itaque militaribus tam suorum, quos secum traxerat, quam de tota regione auxiliis, ad resistendum invitat; et ut resumptis cordibus respirare discant, castrum Harenc, quod superius de novo captum diximus, obsidet. Sed post dies aliquot non proficiens, quia instructum erat diligentius, infecto negotio, Antiochiam est reversus.

Soldanus etiam Iconiensis, audita principis morte, in multitudine gravi in Syriam descendit, et captis multis urbibus et castellis pluribus, Turbessel obsidet, licet comes cum uxore et liberis intus esset. Rex vero Henfredum constabularium, cum sexaginta militibus ad tuendum Hasart, interea dirigit, ne a Turcis occupetur. Tandemque comes datis Soldano captivis omnibus quos de sua regione vinctos habebat, et duodecim equitum armis, pace facta, abeunte Soldano, ab obsidione liberatus, eodem die Hasart venit; et inde Antiochiam, domino regi gratias pro humanitate quam in eum exercuerat, acturus properavit: inde etiam viso rege, sumptaque ab eo licentia, cum modico quem deduxerat comitatu, ad propria reversus est. Rex autem apud Antiochiam destitutae regionis curam agens, ad hoc moram faciens, compositis pro loco et tempore negotiis, tranquillitate aliquatenus restituta, revocantibus eum curis domesticis, in regnum suum est reversus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License