Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Rex in Aegyptum descendit; cum Dargan soldano pugna committitur. Savar Syraconum introducit in Aegyptum; Dargan ad regem, pacem postulans, legatos dirigit.

Confirmato igitur domino Amalrico in regni solio, primo ejus regni anno, negantibus Aegyptiis annuam tributi pensionem persolvere, quam cum fratre suo pepigerant; congregatis militaribus copiis, et exercitu copioso, Kal. Septembris manu forti descendit in Aegyptum; ubi cum innumera multitudine occurrens ei regni illius procurator, qui lingua eorum soldanus dicitur, Dargan nomine, circa Aegyptum in solitudine cum eo congredi non est veritus; verumtamen nostrorum impetus non valens sustinere, plurimis suorum interfectis, captis nonnullis, in fugam compulsus, in urbem proximam, quae lingua eorum Belbeis dicitur, cum residuo coactus est se recipere. Timentes autem Aegyptii, ne dominus rex eo confecto, ad ulteriora regni cum exercitu suo vellet contendere, nullum aliud arbitrati se habere contra impetus nostrorum remedium, ruptis aggeribus, qui fluvium restagnantem usque ad certa tempora cohibere solent, Nilum, qui jam consueta susceperat incrementa, exuberantem inducunt; ut saltem vel his repagulis nostrorum cohiberent incursus, et se fluminis beneficio restagnantis tuerentur. Dominus vero rex, habito ex hostibus triumpho, rebus feliciter compositis, inde victor in regnum suum cum gloria reversus est. Porro Dargan iste, quem totius Aegypti procuratorem diximus, et soldanum, quemdam alium potentem admodum, Savar nomine, paucis ante diebus ab eadem administratione partim dolo, partim viribus expulerat; qui cum amicis et familiaribus et copiis quas secum potuit deportare, fuga elapsus, ad Arabes contribules suos, auxilium ab eis postulaturus, se contulit. Exspectans igitur rei exitum, et eventum bellorum operiens, latebat apud suos, ut diximus, tempore opportuno aliquid contra aemulum moliturus. Audiens ergo, quod dominus rex in regnum suum redierat, et quod suus adversarius, in sua administratione solito insolentior, et quasi gloriosior, eo quod tantum principem in praelio sustinuerat, quodque regno non multum laeso abierat, in eodem principatu potens et fortis perseveraret; ad Noradinum potentissimum principem, Damascenorum regem, properat, implorans ab eo auxilium, quo fretus in Aegyptum rediens, excluso aemulo regnum resumere posset. Cui Noradinus, muneribus et promissis illectus, sperans quod si semel exercitus ejus Aegypti fines posset introire, regnum sibi posset comparare violenter, facilem praebuit assensum; tradensque ei principem militiae suae, virum industrium, et in armis strenuum, liberalem supra vires patrimonii sui, gloriae cupidum, et in re militari admodum exercitatum, militibus charum efficiente munificentia et acceptum, Siraconum nomine, cum ingenti militia direxit in Aegyptum. Erat autem homo jam senior, pusillus statura, pinguis multum et corpulentior, ex humili locupletior factus, et suffragantibus meritis, ex servili conditione princeps constitutus; in altero oculorum habens albuginem; laboris patientissimus, sed et sitim et famem aequanimiter tolerans, supra id quod aetas illa soleat sustinere. Verum intercurrentibus nuntiis, et fama publica soldanus Dargan edoctus, hostem quem prius expulerat, cum infinitis Turcorum millibus adventare, diffidens rebus propriis, ad emendicata recurrit suffragia. Legatos enim cum verbis pacificis, ad dominum regem dirigit, orans et petens contra ingruentes hostes auxilium; tributum autem non solum, quale cum domino Balduino rege fuerat constitutum, verum multo majus, et pro domini regis arbitrio praestandum, pollicens subjectionem perpetuam, foedusque perenne, firmare datis paratus obsidibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License