Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. Describitur Aegypti regio, et qualis sit aperitur.

Omnis enim Aegyptiacus tractus, a prioribus auspiciis suis, quibus Aethiopum regioni continuari dicitur, inter duas solitudines jacet arenosas, perpetua sterilitate damnatas; nec aliquando sentit aut praestat fructuarios proventus, cujuscunque generis, nisi quantum de beneficio exuberantis Nili, certis temporibus fecundatur. Fluvius autem non nisi quantum locorum adjacentium opportunitas permittit, sua reddit irrigatione frugibus aptam regionem; nam ubi circa se planiorem reperit superficiem, liberius effusus, latius etiam terram cultui praebet habiliorem, et factus diffusior diffusiorem glebae porrigit ubertatem. A Cahere ergo inferius, versus mare, planiora penitus inveniens loca, excursus habet liberos; unde et fecunditatem liberius latiusque procurat, et regno maximum dans incrementum, fines ejus dilatat. Nam ab eo oppido quod dicitur Facus, quod Syriam respicit, usque Alexandriam, quae novissima illius regni civitas, arentem contingit Lybiam, centum et amplius milliaribus culti fecundique commoditas diffunditur. A Cahere vero supra, usque quo perveniatur Chus, Aegyptiae dioecesis ultimam civitatem, quae regno Aethiopiae dicitur esse contermina, tantas patitur collium arenosorum objectu angustias, ut raro septem aut octo milliaribus, frequentius quatuor aut quinque, aut altrinsecus, aut ex una tantum parte diffusus, ad suae exundationis modum, regni fines laterales vel contrahat, vel producat; nam quae loca non irrigat fluvius, solis ardoribus et perpetuae, ut diximus, sterilitati deputantur. Superior igitur regio lingua eorum Seith appellatur. Cujus nominis nullam aliam adhuc potuimus invenire rationem, nisi quod priscis temporibus in superioribus Aegypti partibus legitur fuisse civitas una antiquissima Sais nomine, cujus mentionem Plato noster in Timaeo, sub persona Critiae discipuli sui, Solonem praecipuae auctoritatis virum introducentis facit; cujus verba ad majorem evidentiam ponenda judicavimus, ne quid deesse auctoritati videatur. Est, inquit, regio Aegypti, Delta nomine, cujus e vertice Nili scinduntur fluenta, juxta quam Sais nomine, civitas magna fuit, quam regit mos vetus, qui lex Satyra nuncupatur. Ex hac urbe Amasis fuit imperator, etc. Est tamen quaedam alia regio ad eamdem pertinens Aegyptum, a Cahere distans itinere diei unius, per terram inhabitabilem, quae ejusdem fluminis benefici per quosdam meatus visitata, opimum et fertile nimis habet solum, agrorum et vinearum multa gaudens opulentia. Hanc Aegyptii lingua sua Phium vocant; hanc, ut veterum tenet traditio, prudentissimus procurator Aegypti, et optimus utilium provisor Joseph, cum prius solum inutile, aratri prorsus ignarum, et culturae et curae expers omnino a mundi jacuisset initio, sicut ejusdem solitudinis partes aliae, considerato loci situ: quia circumadjacentibus locis finitimis humilior videbatur, et quod solutis quibusdam aggeribus, qui medii erant inter habitabilem tractum et eamdem solitudinis partem, facile posset fluminis recipere beneficium; positis aggeribus et media quae interjacebat superficie complanata, Nilum restagnantem, paratis aquae ductibus introduxit, et a saeculis solo incognitam familiarem fecit fecunditatem. Nos autem antiquum ejus vocabulum non tenentes, opinamur, priscis temporibus Thebaidam dictam, unde sanctorum Thebaeorum legio (quae sub Diocletiano et Maximiano Augustis apud Agauno martyrio coronata est) fuisse dicitur, cujus primicerius magnus martyr Mauritius legitur fuisse. Et aliud argumentum accedit, quod optimum opium quod usquam invenitur, quod medici Thebaicum vocant, ibi nascitur. Nam terra Gessen, quae fratribus Joseph data fuisse legitur, in ea parte Aegypti est, quae Syriam respicit, sicut ex lectione libri Geneseos esse deprehenditur, quod diligens facile lector inveniet: haec autem, oppositam Aegypti partem et ulteriorem fluminis ripam habet viciniorem quae Lybiam respicit. Est autem regio non modica; imo trecentas sexaginta sex tam urbes quam suburbana, finibus suis dicitur coercere. Hac igitur, ut diximus, lege loci, qui regnum erat ita angustum, nec ad dexteram, nec ad laevam poterant declinare; et etiam crebris exploratorum internuntiis edoctus dominus rex et soldanus de itinere hostium, per triduum continuum secuti, quarta demum die, Sabbato videlicet, quae illam Dominicam praecedit, qua in Ecclesia Dei cantatur Laetare, Hierusalem, nuntiatur hostes esse in proximo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License