Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVI. Describitur Alexandriae situs.

Alexandria totius Aegyptiae dioecesis, in ea parte quae Lybiam respicit et in occidentem protenditur, omnium civitatum est novissima, in confinio culti soli et arentis solitudinis sita, ita ut extra civitatis moenia versus solis occasum, vasta protinus eremus adjaceat, culturae et curae omnino non sentiens beneficium. Hanc, ut antiquae tradunt historiae, Alexander Macedo, Philippi filius, cujus etiam nomen appellatione sua praetendit, condidisse dicitur. Condita est autem, ut ait Julius Solinus, duodecima centesima Olympiade, Lucio Papyrio L. filio et Caio Petilio, Gai F. Coss. quam metatus Dinocrates architectus, secundum post conditorem inter memorabilia locum obtinet. Sita est autem non longe ab ostio Nili, quod Heracleoticon quidam, alii Canopicon appellant. Hodie vero locus a quo denominatur ostium illi conterminum civitati, deletis antiquis nominibus, Ressith appellatur; distat autem a fluminis alveo quinque aut sex milliaribus; sed tamen quibusdam meatibus, tempore soliti incrementi, fluvii pars urbem influit; quam aquarum influxionem cisternis amplissimis, ad hoc specialiter deputatis, ad usus proprios toto anno diligenter servant; sed et ad pomeria, quae sunt extra urbem procuranda, occultis traconibus portionem ex ea dirigunt necessariam. Sita est autem, quantum ad celebranda commercia, commodissime. Portus habet duos, lingua quadam interjacente, valde angusta, disjunctos. In capite autem illius interstitii, turris est mirae altitudinis, quae Pharos appellatur, quam Julius Caesar ad usus necessarios dicitur erexisse et illuc deduxisse coloniam. De superioribus autem Aegypti partibus per fluenta Nili, omnimodorum alimentorum copiam, et rerum pene omnium suscipit ubertatem. Verum et de regionibus transmarinis, si qua sunt quae Aegyptus non habet, navigio omnis opulenti ministratur; unde amplius qualibet urbe maritima omnibus commoditatibus dicitur abundare. Ad haec ex utraque India, Saba, Arabia, ex utraque etiam nihilominus Aethiopia, sed et de Perside et aliis circumadjacentibus provinciis, quidquid aromatum, margaritarum, Orientalium gazarum et peregrinarum mercium, quibus noster indiget orbis, per mare Rubrum, unde gentibus illis ad nos iter est, in superiores partes Aegypti, ad eam urbem quae Aideb dicitur, super ripam ejusdem maris sitam infertur, id totum ad flumen, et inde Alexandriam descendit. Sic ergo Orientalium et Occidentalium illuc fit concursus populorum; estque eadem civitas forum publicum utrique orbi. Clara sane, et antiquis titulis et modernis; sed et beati Marci, Principis apostolorum spiritualis filii, divinitus ad eamdem ecclesiam missi, illustrata praedicatione et verbo; et sanctorum Patrum Athanasii et Cyrilli praelatione, et tumulis decorata, secundum inter patriarchas locum obtinens; Aegypti, Lybiae, Pentapolis et multarum provinciarum reverenda metropolis. Deducitur illuc classis universa, portasque et omnem aditum obsidentes, nemini accedendi licentiam permittunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License