Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. Petracensis Ecclesia et Ebronensis, episcopis datis ordinantur. Stephanus regis Siciliae cancellarius, et Panormitanae Ecclesiae electus, in Syrium descendunt. Comes Nevernensis Willelmus apud nos defungitur.

Eodem anno nihil pene memoria dignum in regno accidit, nisi quod circa quadragesimale tempus duae Ecclesiae in regno, susceptis episcopis, ordinatae sunt: quarum altera ab ingressu Latinorum in terram promissionis, Latinum non habuerat pontificem, videlicet Petracensis, quae ultra Jordanem in finibus Moab sita est, secundae Arabiae metropolis; altera vero, Ebronensis videlicet, ut dicitur, nunquam; sed tempore Graecorum prioratus fuerat, sicut et Bethlehemitica fuisse dignoscitur Ecclesia. Sed Bethlehemitica ob nativitatis Dominicae reverentiam prius meruit, statim post sanctae et Deo amabilis civitatis liberationem, tempore domini Balduini regis primi, cathedrali gaudere praerogativa. Ebronensis quoque intuitu servorum Dei, quorum memoria in benedictione est, Abraham videlicet, Isaac et Jacob, eadem tunc dignitate primum meruit insigniri. Praeficitur ergo Petracensi Ecclesiae, et secundae Arabiae metropolitanus efficitur dominus Guerricus, canonicus regularis in templo Domini; Ebronensi vero, dominus Rainaldus, domini Fulcherii piae recordationis patriarchae nepos. Aestate igitur sequente, vir nobilis dominus Stephanus, domini regis Siciliae cancellarius, et Panormitanae electus Ecclesiae, adolescens bonae indolis, et egregius forma, domini Rotoldi comitis de Percio frater, agitantibus eum et adversus eum conspiratis regionis illius principibus, invito rege puero, et matre ejus reniti non valente, regno expulsus, cum paucis vix eorum evasit insidias, et ad nos navigio pervenit; qui non multum postea, valida correptus aegritudine, mortuus est, et Hierosolymis in templi Domini capitulo honorifice sepultus est. Per idem quoque tempus, dominus Willelmus Nevernensis comes, magnus princeps, nobilis et potens, de regno Francorum, cum honesta militia Hierosolymam venit, propositum habens, in servitio Christianitatis contra hostes fidei nostrae, suis expensis militare; sed ejus pia et honesta studia, mors immatura, felicibus ejus invidens actibus, miserabiliter praevenit; nam subito et diuturno languore correptus, post longas corporis molestias, in primo gratissimae juventutis flore cum multis omnium suspiriis et gemitu vitam finivit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License