Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV. Imperatoris legati ad regem accedunt, pacta quaedam a domino rege postulantes. Mittitur Tyrensis archidiaconus, et pacta proposita cum imperatore complet.

Eadem aestate, comes Alexander de Gravina, et quidam Michael Hydrontinus, domini imperatoris Constantinopolitani familiares et legati, ad dominum regem missi, Tyrum pervenientes, dominum regem, adhibitis quos rex de suis verbis participes voluit fieri, secretius conveniunt, viae causas exponunt, et super his omnibus scripta porrigunt imperialia. Summa autem legationis haec erat: Senserat dominus imperator, quod Aegypti regnum, potens admodum hactenus, et opulentum valde, in manus pervenerat debilium et effeminatorum; et quod finitimis populis in notitiam venerat, tam domini quam principum suorum impotentia, infirmitas et insufficientia. Unde quia non videbatur quod posset diu in statu se continuare praesenti, quin ad gentes alienas ejus dominium et moderamen oporteret transire, concepit apud se, quod auxilio domini regis facile posset illud in suam jurisdictionem recipere. Unde super hoc praedictos miserat legatos. Sunt nonnulli qui dicunt, quod super eodem facto prius fuerat a domino rege per nuntios et frequentes epistolas sollicitatus, quod verisimilius est, ut militaribus copiis, classe quoque et impensis eum juvaret, certas partes tum regni tum manubiarum sub interpositis conditionibus recepturus. Hac ergo gratia, memorati legati regem adeuntes, firmatis conventionibus ad placitam utrinque consonantiam, adjunctus sum ego comes de regio mandato, ut regis et regni universi consilium, cum eorum litteris ad dominum imperatorem, properans deferrem; et pactis mediis, quale a me exigeretur, sub certa tamen forma, robur imponerem. Assumptis igitur praefatis domini imperatoris apocrisiariis, qui apud Tripolim, ut eis rex litteris suis signaverat, nostrum praestolabantur adventum, ad urbem regiam profecti sumus. Detinebatur porro eo temporis articulo imperator in Servia quae regio montosa et nemoribus obsita, difficiles habens aditus, inter Dalmatiam et Hungariam et Illyricum media jacet, rebellantibus Serviis et confidentibus de introituum ad se angustiis et de impervia eorum regione. Habent vetustae traditiones hunc omnem populum, ex deportatis et deputatis exsilio, qui in partibus illis ad secanda marmora et effodienda metalla damnati fuerant, originem habuisse, et inde etiam nomen traxisse servitutis. Est autem populus incultus, absque disciplina, montium et silvarum habitator, agriculturae ignarus: gregibus et armentis copiosi, lacte, caseo, butyro, carnibus, melle et cera uberius abundantes. Hi magistratus habent, quos suppanos vocant; et domino imperatori aliquando serviunt; aliquando de montibus et silviegredientes, omnem circa se regionem, ut sunt audaces et bellicosi viri, depopulantur. Ob haec ergo intolerabilia vicinis eorum maleficia, ingressus erat ad eos in virtute multa et innumera manu dominus imperator. Quibus subactis et praecipuo eorum principe mancipato, redeunti domino imperatori, post multiplices viarum labores, in provincia Pelagonia, in civitate quae vulgo dicitur Butella, occurrimus, juxta illam antiquam et domini felicissimi et invictissimi et prudentis Augusti patriam, domini Justiniani civitatem, videlicet Justiniam primam, quae vulgo hodie dicitur Acreda; ubi a domino imperatore honorifice suscepti, benigne et imperiali clementia tractati, legationis et viae causam, formamque pactorum diligenter exposuimus; quae omnia laeta mente suscipiens et gratanter amplectens, quod praeordinatum, fuerat approbavit Praebitis ergo corporaliter hinc inde juramentis, ejus auctoritate interposita, confirmata sunt quae prius per nuntios fuerunt ordinata. Receptis ergo imperialibus litteris, pactorum formam ex integro continentibus et consummata feliciter legatione, munificentissime de more solito dimissi, Kal. Octobr. iter ad reditum arripuimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License