Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIII. Bernardus monasterii montis Thabor abbas, Liddensi Ecclesiae praeficitur. Fredericus Tyrensis archiepiscopus ab Occidentalibus principibus petiturus auxilium, ad partes dirigitur occiduas.

Domino rege in regnum reverso, nil memoria dignum prima illius anni parte gestum est, nisi quod defuncto Raynero, bonae memoriae Liddensi episcopo, Bernardus abbas ecclesiae montis Thabor, in eadem ecclesia inthronizatus est. Vere tamen sequente, quod erat sexti anni domini Amalrici initium, videntes regni prudentiores, quod in subjugata Turcis Aegypto, plurimum nobis decesserat, et multo deterior facta erat nostra conditio: nam violentissimus hostis noster, Noradinus per mare poterat, classe numerosa ex Aegypto proficiscente, regnum nostrum arctare non modicum, et quamlibet ex maritimis urbibus utroque vallare exercitu; et quod formidabilius erat, peregrinis ad nos transitum impedire aut negare penitus; consulunt opus esse, ut de praelatis ecclesiarum viri venerabiles, prudentes et eloquentia praediti, ad Occidentis principes dirigerentur, qui doceant et diligenter insinuent regni pressuras importabiles; et populi Christiani afflictionem, et casus asperos fratribus imminentes. Electi sunt ergo de communi consilio in opus ministerii hujus dominus patriarcha, dominus Ernesius Caesariensis archiepiscopus, dominus Willelmus Acconensis episcopus; sumptisque tam domini regis quam universorum episcoporum litteris, ad dominum Fredericum Romanorum imperatorem, ad dominum Ludovicum Francorum regem, ad dominum Henricum regem Anglorum, ad dominum Willelmum Siciliae regem; ad comites quoque, nobiles et inclytos Philippum Flandrensem, Henricum Trecensem, Theobaldum Carnotensem, et ad reliquos Occidentalium partium principes, navem conscendunt. Sed subito sequenti nocte oborta tempestate maxima, nave quassata, fractis remigiis, malis depositis, plurimum turbati, post triduum, vix evadentes naufragium, reversi sunt. Successit eis in eadem legatione dominus Fredericus Tyrensis archiepiscopus, multa precum domini regis et principum devictus instantia, ducens secum dominum Joannem Paneadensem episcopum, ejusdem ecclesiae suffraganeum; qui melioribus auspiciis navem ingressi, feliciter ad optatum portum navigaverunt; parum tamen in negotio quod eis injunctum fuerat, proficientes. Nam praedictus episcopus, postquam in Franciam pervenit, statim apud Parisios ultimum clausit diem; dominus vero archiepiscopus completo biennio, omnino vacuus reversus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License