Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Oritur in castris fames, et nostra classis pene tota incenditur, tandem solvitur obsidio, opera consumpta inutiliter.

Accessit praeterea miserabile quiddam, quod omnis illa quae in classe venerat Graecorum multitudo tanta coepit alimentorum inopia laborare, ut omnino panis eis omnibus deficeret, nec ciborum quidpiam apud eos inveniretur. Caedebatur ad usus varios silva palmarum castris contermina; dejectisque ad terram certatim arboribus, in summo earum, unde rami habent originem, Graeci fame laborantes, quaerebant multo studio quamdam teneritudinem, unde ramis humor vivalis ministratur, esui quodammodo habilem; unde suam, licet misere, consolabantur esuriem. Quaerendi victus artem fames auxerat; et ventris appetitus rugientis, solertiam induxerat ampliorem. Hoc sane per dies aliquot edulio vitam misere protrahentes, famem laborabant depellere. Quibusdam tamen, qui non penitus erant alimonia destituti, avellanae, passae et siccae castaneae contra famis importunitatem solatia ministrabant. Nostris autem panis, et varii generis alimentorum non deerat sufficientia; sed cogitantes de crastino, sacculis parcebant, timentes ne si ipsi cibos non habentibus incaute dividerent, aliquando et ipsis deficeret; iterum et de mora incerti, tempus prolixius habebant suspectum. Praeterea tanta imbrium abundantia, tanta pluviarum intemperies per idem tempus incubuit, ut neque tuguriis pauperiores, nec papilionibus divites arte qualibet arcere possent stillicidia, imo nimborum redundantiam. Vallo igitur cingentes tentoria, ut illuc pluviarum deflueret impetus, vix in tuto se poterant collocare. Accidit quoque per eosdem dies grande nimis infortunium. Nam cum galeas, et caeteras diversi generis naves, a mari eductas, in fluminis alveum introduxissent, et juxta civitatem tuta, ut videbatur, statione ordinassent; videntes oppidani quod ventus a superioribus descenderet, et quasi Nili fluenta sequeretur aliquantulum vehementior, quod conceperant, in opus trahere nituntur. Accipientes enim mediae quantitatis cymbam, lignis aridis, pice et liquamine, et omnibus his quae solent ignibus incentivum ministrare, eam usque ad summum ejus replentes, ignem subjiciunt; et accensam, in classem nostram, flumine eam gratis deferente, dirigunt; nec deerat austri flatus, qui suppositis ignibus ministrabat irritamentum, sumpta occasione ex subjecta materia. Descendens igitur incensa navicula in classem, reperiensque eam quasi contiguam, transire non valens, haesit inter rates; praebitoque quod gestabat incendio, sex ex rostratis navibus, quas galeas vocant, usque in favillas exussit: universamque classem ignis invalescens penitus occupasset, nisi domini regis sollicitudo, qui comperto incendio, nudis adhuc pedibus, equum velociter conscendens, nautas ad resistendum ignibus, manu multisque clamoribus excitasset. Dividentes itaque eas ab invicem, late vagantis incendii furorem, declinaverunt. Si quae vero vicini odore incendii conflagrare coeperant, ignis fomitem, vel in favilla, vel alio modo secum trahentes, beneficio fluminis et vicinarum aspergine aquarum, remedium consequebantur. Fiebant praeterea, sed diebus interpolatis, in urbem assultus, in quibus, secundum hoc quod bellorum dubius solet esse eventus, nunc nostri, nunc hostes deteriorem calculum reportabant; frequentius tamen nostri pugnandi occasionem ministrabant. Nam hostes raro, nisi lacessiti, ad congressum provocabant; nonnunquam tamen per adulterinam portam, quae Graecorum respiciebat castra, in eos irruptiones subitas faciebant oppidani, nescimus qua fiducia adducti; aut quod nostris eos audieerant naturaliter invalidiores, aut quia fame periclitantes, ad sustinendos impetus minus reputabant idoneos. Eorum tamen magistratus Megaducas, et alii viriliter et satis strenue, quoties opus erat, in acie decertabant. Unde eorum exemplo inferiores animati, plerumque etiam praeter solitum, et instabant acrius, et animosius resistebant. Augebantur porro civibus, tam per terras quam navigio, turbae militares, ut jam de caetero nostris, magis essent formidini qui infra moenia tenebantur, quam molestiae aliquid pati, qui dicebantur obsessi. Murmur ergo jam serpebat in populo, et erat omnium pene una sententia, nostros operam inutiliter consumere: irata Divinitate se hoc opus coepisse; tutius esse redire ad propria, quam in Aegypto fame tabescere, vel hostium gladiis deputari. Mediantibus ergo nostris, et de satrapis Turcorum nonnullis, et maxime quodam eorum principe, fideliter operam dante, Jevelino videlicet, consonantibus in id ipsum Graecis, occultis quibusdam conditionibus foedus initur; mox voce praeconia pax indicitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License