Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXI. Rex cum modica militum manu illi occurrit; plures ex nostris tam in urbe Gaza, quam in itinere, ab hostibus obtruncantur.

Egressus ergo Gaza noster exercitus, et in edito quodam loco, qui in ipso itinere erat, constitutus, castra videt hostium; et prae nimia multitudine territi, coeperunt se solito arctius comprimere, ita ut prae turbae densitate vix possent incedere. Illi statim in nostros irruentes, tentabant, si unquam eos possent ab invicem separare; sed nostri, propitia Divinitate, solidius inter se conglobati, et hostium sustinebant impetus, et iter maturatis gressibus conficiebant. Tandem ventum est ad locum destinatum, ibique defixis tentoriis, stetit universus exercitus; dominoque patriarcha in arce locato, reliqui omnes extra et juxta suburbium castrametati sunt. Erat autem hora diei, quasi sexta. Habitis ergo illa die singularibus conflictibus et per turmas nonnullis, nostri et audacter institerunt, et restiterunt viriliter. Nocte autem accedente, Salahadinus, ordinatis agminibus, versus Gazam suos dirigit exercitus; nocteque illa secus torrentem quieverunt: facto mane, ante Gazam constituti, urbi coeperunt approximare. Fuit autem Gaza urbs antiquissima, Philisthiim metropolis egregia, cujus in historiis tam ecclesiasticis quam saecularibus, multa fit mentio; cujus etiam hodie, vetustae nobilitatis, in nobilibus aedificiis, multa exstant argumenta. Jacuit autem multis temporibus deserta, ita ut nec uno incoleretur habitatore, quousque dominus Balduinus, illustris memoriae Hierosolymorum rex quartus, ante captam Ascalonam, collectis regni viribus et publicis sumptibus, castrum in quadam parte civitatis munitum satis, aedificavit, constructumque statim fratribus militiae Templi donavit, jure perpetuo possidendum. Castrum ergo totum collem, supra quem civitas fundata fuerat, ut praediximus, non potuit occupare; sed convenientes quidam ad loci illius habitationem, ut tutius ibi morarentur, reliquam partem collis, portis et muro, sed humili et infirmo, tentaverant munire. Audito ergo hostium adventu, loci illius habitatores, cum uxoribus et parvulis, decreverant in praesidium introire; erant enim homines inermes, agrorum cultores, talibus inassueti; reliquam vero civitatis partem, tanquam immunitam hostibus exponere. Sed Milo de Planci, quidam de regni magnatibus, sed vir nequam, volens quasi populum animare, introire penitus prohibebat, et ad tuendam urbis partem invalidiorem hortabatur. Erant porro ibi juvenes expediti et ad arma prompti, sexaginta quinque, de partibus Hierosolymitanis, de vico qui dicitur Macomeria. Hi ad exercitum properantes, casu nocte illa in eamdem urbem devenerant; qui dum de mandato praedicti Milonis, secus portam exterioris civitatis, pro libertate et patria strenue decertant, et hostibus viam ferro aperire volentibus fortiter resistunt, hostes ex alia parte in civitatem irruentes, inter praesidium et dictam portam, adhuc introitum hostibus negantes, reperiunt; irruentesque a tergo, incautos vallant undique, et jam resistere non valentes, gladiis obtruncant. Sed tamen multis ex eis peremptis, vulneratisque pluribus, cruentam de eis victoriam retulerunt. Volentes autem loci habitatores iterum in praesidium introire, receptis jam hostibus infra moenia, et eos passim et sine delectu neci tradentibus, non est permissum; nec ulla alia salutis occurrebat via. Irruentes igitur Turci ubi civitatem occupaverunt, nec aetati parcunt, nec sexui; et vagientes saxis allidentes, iram vix poterant satiare. Qui autem in praesidio erant, hostes a turribus et muris lapidum jactu et crebra telorum immissione longius arcentes, castrum, propitio Domino, servaverunt incolume. Sic ergo occupata civitate, civibus interemptis, quasi palmam tenentes, versus Darum revertuntur; dumque proficiscuntur, inveniunt de peditibus nostris quasi quinquaginta, qui ad exercitum nostrum incaute properabant. Hos satis viriliter se tuentes et resistentes fortiter gladiis enecant et interficiunt universos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License