Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. Salahadinus ad propria revertitur. Rex quoque, reparato castro, quod ex parte dirutum fuerat, rediit Ascalonam.

Compositis igitur agminibus, et in aciem prout rei militaris exigit disciplina, digestis, quadraginta duas instruunt cohortes, quarum viginti duas littus jubent sequi marinum, ut inter Darum et mare proficiscantur; reliquas autem iter mediterraneum tenere praecipiunt, quousque castro praeterito, omnes in unum corpus iterum se recipiant. Videntes ergo nostri, hostes instructis redire ordinibus, ad conflictum se praeparant; et licet pauci sunt, confidunt tamen de Domini clementia; invocatoque de supernis auxilio, accinguntur ad praelium, Domino ministrante vires et animorum constantiam, nihil putantes certius, quam eos ad hoc redire, ut cum nostris congrediantur: at illi longe aliud habentes propositum, nec ad dextram nec ad laevam declinantes, in Aegyptum redire festinabant. Quod postquam domino regi per certos constitit nuntios, quod iter arripuerant non redituri, relictis qui castrum semirutum reaedificent, reaedificatum muniant amplius, et munitum fideliter custodiant, Ascalonam cum suis, Domino ducente, iterum reversus est. Dicebatur ab iis qui frequentius in regno expeditiones viderant, quod nulla aetate tantam Turcorum multitudinem collectam audierant; reputabaturque hostium numerus, in quibus nonnisi equites erant, ad millia quadraginta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License