Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. De ingressu domini Urbani papae ad partes ultra montanas, et synodo apud Clarummontem habita.

Anno igitur ab Incarnatione Domini 1095, indictione IV, regnante domino Henrico quarto, Teutonicorum rege, et eodem Romanorum imperatore, anno regni ejus quadragesimo tertio, imperii vero duodecimo: illustri quoque Francorum rege domino Philippo, Henrici filio, regnante in Francia, praedictus dominus Urbanus, videns hominum malitiam modum excessisse, et cuncta ferri deorsum, quasi ad malum prona, post concilium quod ex universa Italia, ad corrigendos excessus hominum necessarium valde, apud Placentiam celebraverat, imperatoris praedicti indignationem fugiens, discedens ab Italia, Alpes transcendit, regnum Francorum ingressus. Ubi videns, sicut et prius audierat, divina passim conculcari monita, doctrinam Evangelii sordere, fidem periisse, charitatem et omnem periclitari virtutem; econtrario autem adversae potestatis et principis tenebrarum longe lateque nimis patere imperium: anxius plurimum, sicut ex officii debito tenebatur, quomodo tot vitiorum monstris, tot peccatorum prodigiis posset occurrere, quae ita miserabiliter pullulabant, et orbem involverant universum concilium generale, prius apud Vigiliacum, deinde apud Podium, convocare disposuit. Sed novissime apud Clarummontem Alverniae civitatem, divina comite gratia, ex universis transalpinarum partibus provinciarum, mense Novembre, episcoporum et abbatum convenit sacer conventus, in nomine Domini, praesentibus etiam praedictarum partium nonnullis principibus. Ubi, ordinatis de praelatorum Ecclesiae et virorum Deum timentium consilio institutionibus, quae ad erigendum labentis Ecclesiae statum videbantur respicere; et promulgatis canonibus, qui ad morum aedificationem et corrigendam delictorum enormitatem poterant proficere; et qui pacem, suggerente Petro Eremita, quae de rebus perierat, reformarent, qui verbo sibi injuncto debitam gerebat sollicitudinem; novissime ad hanc exhortationem se convertit, dicens:




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License