Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIV. Rex assumptis secum aliquot de principibus suis, Constantinopolim proficiscitur: imperator eum multiplici honore praevenire satagit.

Sequenti anno, qui erat regni domini Amalrici septimus, videns saepedictus rex, quantis molestiis regnum quotidie fatigabatur, et quod hostium incessanter augebatur numerus, virtus suscipiebat incrementum, in immensum quoque facultates eorum multiplicabantur et divitiae; regni nostri autem providi principes et discreti jam penitus defecerant, et in eorum loco soboles succrescebat perniciosa, quae locum tantorum virorum inutiliter occupabat, et bona paterna in usus dilapidabat detestabiles: unde regnum in tantam devenerat debilitatem, quantam cognoscere poterant, etiam qui sensus habebant minus exercitatos: convocat universos regni principes, ibique eis praesentibus, regni necessitates aperit, expetit ab eis consilium: quomodo his malis, ne regnum depereat, possit obviari. At illi ex praesente, deliberatione habita, quasi ex sententia unanimiter responderunt: Regnum peccatis nostris exigentibus, in hunc devenisse articulum, quod neque ad impugnandum adversarios, neque ad sustinendos eorum impetus sufficiebat. Opus esse dicunt, ut, implorato Occidentalium principum auxilio, tentet his malis resistere; aliam autem salutis viam asserunt se omnino invenire non posse. Visum est demum, et id de communi consilio placuit, ut electas honestas personas ad sollicitandos, et de regni anxietatibus edocendos, dominum papam, et illustres dominos Romanorum imperatorem, Francorum, Anglorum, Siciliae et Hispaniarum reges, et inclytos duces et comites dirigant, qui ab eis contra imminentia pericula auxilium implorent. Decretum est etiam, ut domino quoque imperatori Constantinopolitano, quia nobis vicinior, et caeteris longe opulentior, facilius optata nobis posset ministrare suffragia, regni status anceps et periculosus significetur. Addunt etiam, ut talis ad eum person dirigatur, quae prudentia, facundia et auctoritate tanti principis animum ad nostra sciat et possit inclinare desideria. Dumque super hoc, quis ad tantam legationem implendam idoneus esset, deliberaretur, rex habito cum paucis et familiaribus consilio, propositum pandit et coram omnibus mentis revelat conceptum, dicens: Istud per neminem posse fieri, nisi per eum; adjecit etiam: Se paratum esse pro regni necessitatibus sublevandis, et labores, et quaelibet subire pericula. Hi cum stupidi et admiratione pleni majores regni dicerent: Durum est nimis, ut absque regis praesentia, regnum quasi desolatum inveniatur; respondit: Regat Dominus regnum suum, cujus minister ego sum; apud me fixum est ut vadam; non est qui ab hoc proposito me possit revocare. Assumpto ergo domino Willelmo Acconense episcopo, et de regni magnatibus, Guarmundo Tyberiadense, et Joanne de Arsur, Gerardo de Pugi marescalco, Roardo Hierosolymitano castellano, Reinuardo de Nephins (nam Philippum Neapolitanum, qui jam militiae Templi deposuerat magistratum, per terras praemiserat), cum maximo comitatu, qualis regiam decebat majestatem, VI Idus Martii iter aggreditur in galeis decem. Unde propitio Domino, prospera usus navigatione, fauces Abydenas et ostia Bosphori, quod vulgari appellatione Brachium Sancti Georgii dicitur, feliciter ingressus est. Audiens ergo dominus imperator, vir magnificentissimus, providus et discretus, et per omnia commendabilis, quod tantus princeps, et tam famosi et Deo amabilis regni moderator, imperium suum praeter solitum ingrederetur, primum vehementer admirans, quaenam tanti laboris et insueti itineris causa posset esse; deinde gloriae suae considerans incrementum, honoris amplitudinem, gratiae coelestis donum incomparabile, quod sibi gratis videretur oblatum divinitus, quod nulli praedecessorum suorum legitur accidisse, videlicet quod rex Hierosolymorum, locorum venerabilium Dominicae passionis et resurrectionis defensor et advocatus ad se veniat, plurimum exhilaratur, et advenientem eum multiplici disponit honore praevenire. Accersitoque Joanne Protosevasto nepote suo, et inter sacri palatii principes eminentissimo, cujus filiam idem dominus rex uxorem habebat, ei dirigit in occursum, ut, juxta pristinam et inviolabilem imperii disciplinam et incomparabilem magnificentiam, in urbibus et locis ad quae perveniret, eum faceret haberi honestissime; et instrueret tanquam filium, ut de introitu ejus in urbem regiam domini imperatoris nuntios exspectaret. Tunc idem magnificus princeps cum honesto comitatu domino regi occurrens, usque Caliopolim pervenit, quae est civitas in littore Bosphori sita, a faucibus non multum distans Abydenis. Inde quoniam ventus ad urbem regiam volentibus properare, non multum erat idoneus, descendens de galeis usque Heracleam, quae in eodem maris est sita littore, cum suo familiari comitatu eques pervenit, ubi et classem suam, quae recept aura secundiore, prosperis usa flatibus, ejus iter praevenerat, in portu reperit. Unde iterum classem conscendens, vento prosequente favorabili, Constantinopolim usque pervenit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License