Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIX. Salahadinus trans Jordanem castrum, cui nomen mons Regalis est, obsidet; sed nihil proficiens, ad propria revertitur.

Anno sequenti, Salahadinus cum ingentibus copiis et infinito equitatu circa initium autumni, in regiones nostras introitum parat, ex omni Aegypto copias educens innumerabiles; transcursaque solitudine, ad eum locum pervenerat, qui dicitur Cannetum Turcorum. Rex autem ejus adventum praesentiens, exercitus suos collegerat; et assumpto sibi domino patriarcha, cum vivifico et venerabili Dominicae crucis ligno, circa Bersabee castra locaverat, ut de vicino advenientibus hostibus commodius posset occurrere. Distabat autem locus, ubi ille cum suis expeditionibus dicebatur esse, a castris regiis vix milliaribus sexdecim; nondum tamen apud dominum regem pro constanti habebatur, quod ad illum pervenisset locum. Verumtamen erat, quod aquarum commoditatem secutus, ibi castrametatus erat. Habita igitur deliberatione cum principibus suis, quasi de industria ejus occursum declinarent, diversas studiose ingrediuntur vias. Expeditiones igitur, et omnem populum versus Ascalonam dirigunt, ejus occursum verbo quaerentes, quem in proximo positum declinaverant studiose. Deinde Darum venientes, indeque ad locum supra nominatum reducentes exercitum, inutiliter impensas et operam consumpserunt. Ille enim Idumaeae campestria secutus, in Syriam Sobal cum suis cohortibus ascendens, castrum, quod universae regionis caput est, et singulare praesidium, obsidet; et quantum loci patitur opportunitas, studiis impugnat ardentibus. Erat autem municipium in colle situm edito, turribus, muris et antemuralibus egregie munitum; eratque ei suburbium extra praesidium situm in declivo collis, in loco tamen adeo sublimi et arduo, ita ut neque assultus, neque arcuum vel machinarum formidarent ictus; erantque loci illius habitatores fideles universi; quo amplior eis fides haberi poterat. Praeterea armis et victu, et viris, pro captu loci sufficientibus, diligenter satis erat instructum. Ubi cum per dies aliquot inutiliter consumpsisset operam, videns quod non proficeret, indicto suis reditu, viam solitudinis ingressus, in Aegyptum reversus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License