Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXXIII. Moritur Noradinus. Rex Paneadem obsidet: et facta treuga recedit; collecta aegritudine Hierosolymam proficiscitur, ubi et infra paucos dies vita decedit.

Eodem quoque tempore, vix unius mensis elapso spatio, Noradinus maximus nominis et fidei Christianae persecutor, princeps tamen justus, vafer et providus, et secundum gentis suae traditiones religiosus, regni ejus anno vicesimo nono, mense Maio defunctus est. Hujus defectum rex audiens, confestim sine dilatione universas convocans regni vires, urbem obsidet Paneadensem. Quod audiens praedicti uxor principis, vires transcendens femineas, missa legatione ad dominum regem, ut ab obsidione discedat, eique pacem concedat temporalem, certam pecuniae in multa quantitate summam promittit; quam rex, ut ampliorem extorqueret, prima fronte visus est respuisse, obsidionem nihilominus continuans. Cumque ibi per dies quasi quindecim, vigili opera et studio diligenti obsessos impugnasset, et tam machinis quam modis aliis, multiplices eis molestias intulisset, videns eos resistendum, singulis diebus animosiores, et plenius cognoscens quod non proficeret, et praedictae nobilis matronae legati pro pace impetranda instarent vehementius, suscepta pacta pecunia et viginti captivis equitibus de nostro populo libertati restitutis, animo majora concipiens, soluta obsidione reversus est, apud familiares conquerens, quod non satis sanus esset, nec in bona corporis habitudine. Inde dimissis expeditionibus, cum familiari comitatu Tiberiadem pervenit, ubi dysenteria coepit periculosissime laborare. Inde morbum metuens, per Nazareth et Neapolim, eques tamen, nec ita prorsus invalidus, Hierosolymam ingressus est. Ubi ingravescente valetudine, febre etiam coepit vehementissime laborare, cessante physicorum artificio, dysenteria. Cumque per dies aliquot ea febre supra vires affligeretur, praecepit ad se accersiri medicos Graecos, Syros et illarum nationum homines, petens instantissime ab eis, ut aliqua decoctiuncula alvum ejus solverent; quod cum ab eis impetrare non posset, fecit ad se consequenter vocari Latinos, a quibus id ipsum exigens, adjiciens etiam, ut sibi omnis rei imputaretur eventus; dederunt ergo ei decoctiunculam unam, qua sumpta, sine difficultate assellavit aliquoties, ita ut sibi videretur quod ei esset melius; antequam tamen corpus medicinae violentia exhaustum, sumpto cibo posset reficere, febre solita recurrente, in fata concessit. Mortuus est autem anno ab Incarnatione Domini 1173, V Idus Julii; regni vero duodecimo, mense quinto; aetatis vero tricesimo octavo. Sepultus est autem inter praedecessores suos, secus fratrem, in eadem linea, ante locum Calvariae; vir prudens et discretus, et ad regni gubernacula prorsus idoneus; cujus precibus et instantia, gesta tam praedecessorum suorum, quam sua, scripto mandare proposuimus praesenti.

WILLIAM OF TYRE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License