Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. Anno regni ejus primo, classis Siculorum regis, Alexandriam veniens, damnum incurrit enorme. Comes Tripolitanus regni procurationem, et regis tutelam, tanquam agnatorum proximus, poscit.

Hujus domini Balduini, anno primo, circa Augusti initium, ducentarum navium classis a domino Willelmo Siculorum rege, ad impugnandam Alexandriam missa, honestas tam peditum quam equitum copias deferens, descendit in Aegyptum. Ubi dum ejus procuratores et primicerii incautius se habent, amissis ex utroque ordine quampluribus, tam captivatis quam peremptis gladio, per moram quinque aut sex dierum, quam circa urbem fecerant, confusi recesserunt. In regno vero nostro, procurante Milone de Planci regni negotia, obortae sunt graves inimicitiae inter eum et quosdam regni principes; invidebant enim et anxie movebantur, quod, ipsis ignorantibus nec vocatis, ipse solus, nimium de se praesumens, spretis aliis, regi semper assisteret; et caeteris a regia familiaritate seclusis, eis inconsultis, regni negotia procuraret. Interea comes Tripolitanus, ad dominum regem accedens, apud principes, qui tunc forte aderant, regni procurationem petit, allegans domini regis adhuc infra pubertatis annos degentis, tutelam legitimam, jure agnationis sibi deberi. Et hanc multiplici ratione sibi dicebat competere, tum quia consanguineorum suorum omnium erat proximus; tum quia ditissimus et potentissimus erat omnium regis fidelium; tertiam quoque adnectebat rationem validissimam, quod dum ipse captus fuisset, ex ipso carcere, fidelibus suis, sub obtentu fidelitatis, praecepit, quatenus domino regi Amalrico patri hujus, universam terram suam, arces et castella traderent; et ejus mandatis et omnimodae ditioni supponerent universa; hoc adjiciens etiam, in calce verborum, quod si eum humanitus in carcere vitam finire contingeret, praedictum dominum regem, quia consanguineorum suorum omnium esset proximus, ex asse constituerat haeredem. Pro iis omnibus, hanc sibi rependi vicissitudinem magis honoris gratia, quam spe futurae alicujus utilitatis, postulabat. Dilata est ad has domini comitis allegationes responsio, eo praetextu, quod paucos haberet dominus rex de regni majoribus secum, quorum consilio in praesenti uteretur; promisit tamen, quod tempore opportuno eos citius et generalius convocaret; habitoque eorum consilio, congruum, auxiliante Domino, super his omnibus daret responsum. His ita gestis, comes ad sua se contulit, favebat autem comiti populus pene omnis; de baronibus vero Henfredus de Torono, regius constabularius, Balduinus Ramatensis, Balianus frater ejus, Rainaldus Sidoniensis; episcopi vero omnes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License