Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV. Milo de Planci apud Accon occiditur. Turensis archiepiscopus Fredericus moritur.

Praedictus vero Milo de Planci, unde praediximus, nobilis homo erat de Campania ultramontana, de terra Henrici comitis Trecensis: fueratque domino Amalrico regi nimium familiaris et consanguineus, ita ut regni sui eum senescalcum constitueret; tandem mortuo Henfredo juniore, senioris Henfredi filio, Stephaniam ejus viduam, Philippi Neapolitani filiam, uxorem ei dedit. Erat autem ex parte uxoris dominus Syriae Sobal, illius videlicet regionis quae est trans Jordanem, quae vulgo dicitur montis Regalis. Susceperat tamen ex priore marito sobolem geminam praedicta vidua, filium videlicet et filiam. Hic, ut praediximus, confisus de nimia familiaritate, quam apud dominum regem hujus patrem habuerat, regni principes, etiam se majores, despectui habebat. Erat autem homo incircumspectus, superbus quoque et arrogans, verborum inutilium prodigus, et de se plus aequo praesumens. Hic ut videretur aliorum quodammodo lenire invidiam, arte quadam, sed nimium manifesta, ad colorem quaesitum, alium quemdam Roardum nomine, arcis Hierosolymitanae custodem, gregarium hominem et minus sufficientem, subornaverat, tanquam is praeesset, Milo vero obsequeretur ejus mandatis. Erat autem versa vice; unus, nomen magis splendidum quam solidum gestabat; ille autem, sub hoc colore, de regni negotiis pro sua voluntate tractabat. Dum ergo incaute se gerit, dum imprudentius loquitur, et omnia regni negotia, invitis aliis, ad suam revocat sollicitudinem, omnia disponit, omnia pro arbitrio dispensat, conflato adversus eum odio pertinaci, subornati sunt quidam, qui vitae ejus insidias molirentur; quod cum ei nuntiatum esset, quasi frivolum pro nihilo duxit. Dumque more solito incaute se habens, in Acconensi civitate moram faceret, circa primum noctis crepusculum, in via publica gladiis confossus, turpiter et ignominiose tractatus, interiit. Porro de ejus nece variae sententiae ferebantur in populo; dicentibus aliis, quia pro sua fidelitate, quam domino regi devotus exhibebat, hoc ei acciderat; aliis econtra, quod sibi regnum occulte parabat, missis nuntiis ad amicos et notos suos in Franciam, ut ad eum properarent, quorum suffragiis regnum sibi videbatur posse obtinere. Nobis autem neutrum horum pro certo compertum est. Notorium tamen erat, Balianum Joppensem, Roardi praedicti fratrem, ad partes transmontanas missum, cum regiis epistolis et muneribus, cujus in dies praestolabatur adventum. Per Idem tempus, eodem mense, dominus Fredericus Tyrensis archiepiscopus, praedecessor noster, vir secundum carnem nobilis admodum, cujus supra fecimus mentionem, dum apud Neapolim aegritudine aliquandiu esset gravissima detentus, III Kal. Novembr. viam universae carnis ingressus est. Cujus funus cum decentibus exsequiis et debita honorificentia Hierosolyma delatum est, et in capitulo Templi Domini, unde prius canonicus fuerat regularis, sepultum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License