Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. Assignantur causae, quare contingat quod super populum nostrum solito amplius hostes invalescant.

Libet paulisper ab historiae textu, non evagandi inutiliter gratia, sed ut inferatur aliquid non absque fructu, discedere. Solet quaeri, et vere merito quaerendum videtur, quid causae sit, quod patres nostri in numero pauciore majores hostium copias in conflictu saepe sustinuerunt fortius; et frequentius, propria divinitate, in manu modica majores eorum cuneos et innumeram plerumque multitudinem contriverunt; ita etiam, quod ipsum nomen Christianum, gentibus Deum ignorantibus, esset formidini, et in operibus patrum nostrorum glorificaretur Dominus. Nostri autem temporis homines, versa vice, a paucioribus saepius devicti; et cum pluribus nonnunquam adversus pauciores frustra aliquid tentasse, et succubuisse aliquoties reperiuntur. Considerantibus ergo nobis et statum nostrum diligenter discutientibus, prima occurrit causa, in Deum auctorem respiciens; quod pro patribus nostris, qui fuerunt viri religiosi et timentes Deum, nati sunt filii perditissimi, filii scelerati, fidei Christianae praevaricatores, passim et sine delectu per omnia currentes illicita; tales aut talibus pejores, qui dixerunt Domino Deo suo: Recede a nobis; scientiam viarum tuarum nolimus (Job XXI, 14); quibus merito, peccatis eorum exigentibus, gratiam subtrahat Dominus, tanquam iracundiam provecatus. Tales sunt praesentis saeculi et maxime Orientalis tractus homines; quorum mores, imo vitiorum monstra, si quis diligentiori stylo prosequi tentet, materiae immensitate succumbat, et potius satyram movere videatur, quam historiam texere. Secunda nobis causa ex latere occurrit; quod tempore praeterito, cum illi viri venerabiles, zelo ducti divino, ardore fidei interius succensi, primum ad orientales partes descenderunt, erant bellicis assueti disciplinis, praeliis exercitati, usum habentes armorum familiarem. Populus vero orientalis econtrario, longa pace dissolutus, rei militaris expers, inexercitatus legibus praeliorum, vacatione gaudebat. Unde non erat admiratione dignum, si pauci plures sustinerent levius, aut eis devictis in bellicis eventibus meliorem calculum, et cum palma victoriam reportarent. In talibus enim (ut melius me norunt, qui sensus circa talia habent plenius exercitatos) experientia usti comparata longaevo et continuo, adversus indoctas vires et carentes industria, solet saepius obtinere. Tertia quoque causa non inferior, nec minus efficax, iterum nobis se ingerit: quod priscis temporibus singulae pene civitates dominos habebant diversos, ut more Aristotelis nostri loquamur; non subalternatim positos qui raro, paribus; frequentius, contrariis studiis agebantur. Contra quos diversa sapientes, vel saepius adversa; sibique suspectos invicem, minore periculo decertabatur; quippe qui nec ad communes injurias propulsandas facile possent aut vellent convenire; nec in nostram leviter perniciem armarentur, qui suos nimirum non minus quam nostros formidini haberent. At nunc omnia regna nobis contermina, in unius potestatem, Domino ita sustinente, redacta sunt; nam proxime praeteritis temporibus, vir immanissimus, et nomen Christianum abhorrens, quasi pestem aliquam, Sanguinus, hujus qui nuper obiit Noradini pater, post alia quae violenter occupavit regna, nostra memoria nobilem et egregiam Medorum metropolim Rages, alio nomine Edessam dictam, fidelibus qui in ea erant, neci datis, cum omnibus finibus suis occupavit violenter. Item Noradinus ejus filius, expulso Damascenorum rege, magis fraude suorum quam viribus propriis, regnum illius sibi vindicavit, atque ad paternam adjecit haereditatem. Novissime idem Noradinus per ministerium et industriam Siraconi, regnum Aegypti antiquissimum et opulentum nimis, sibi mancipavit; sicut superius, dum de regno domini Amalrici tractaremus, latius disseruimus. Sic ergo, ut diximus, omnia vicina nobis regna, unius parent imperio, unius nutibus serviunt vel inviti, ad unius vocem, quasi vir unus, in nostram armantur laesionem; non est qui dispari rapiatur studio; non est qui domini mandata impune praetereat. Haec sane omnia Salahadinus, de quae saepius mentionem fecimus, vir genere quidem humilis, extremae conditionis homo, secunda nimis arridente fortuna, possidet: ex Aegypto et finibus adjacentibus auri primi et purissimi, quod obryzum dicitur, inaestimabilem habens copiam; ex aliis provinciis equitum, pugnatorum, et aurum sitientium turmas habens innumeras; quas auri habentibus copiam, facile est satis congregare. Sed nunc ad historiam redeamus. Placuit igitur, ut praemisimus, omnibus qui aderant, quod huic viro tam magnifico, et ita per successus continuos ad supremum culmen acceleranti, modis omnibus resisteretur; ne cum amplius posset, in nos durior insurgeret adversarius. Assumptis igitur regni principibus, congregatisque undique militaribus auxiliis, ad partes Tripolitanas dominus comes festinans contendit; ibique circa fines Archenses castrametatus, in ea regionis parte quae dicitur Galifa, consedit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License