Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIII. Guillelmus junior, marchio de Monteferrato, in Syriam veniens, regis sororem uxorem duxit.

Tertio regni ejusdem domini Balduini anno, circ Octobris initium, dominus Willelmus marchio, qui cognominatus est Longaspata, filius marchionis Willelmi senioris de Monteferrato, vocatus a domino rege et universis regni principibus, tam saecularibus quam ecclesiasticis, apud Sidonem applicuit; cui infra quadraginta dies, postquam advenit, quoniam anno praecedente, dum ad hoc specialiter citaretur, id per manum domini regis et omnium principum juramentis corporaliter praestitis firmatum fuerat, dominus rex sororem suam, natu se priorem, uxorem dedit; et cum ea Joppen et Ascalonem urbes maritimas cum pertinentiis suis et universo comitatu, sicut prius pactis insertum fuerat, eidem contulit; invitis tamen et palam contradicentibus quibusdam, quorum consilio vocatus fuerat, non satis attendentibus, quoniam varii et inconstantis hominis est, adversus sua facta venire. Erat autem praedictus marchio adolescens decenter procerus, forma commendabilis, crine flavus, animosus viriliter, iracundus, ita ut modum excederet; liberalis plurimum; profusus mente, et qui nihil unquam vellet occultare propositi; talem se foris exhibens, qualem intus gerebat animum; multum in cibo, in potu quoque maxime superfluus, non usque tamen ad animi laesionem; armorum usum et experientiam ab ipsa ineunte aetate plenius dicebatur habere; nobilis secundum saeculi dignitatem, ita ut in eo, aut nullum, aut rarissimum diceretur habere parem. Pater quippe ejus domini Philippi Francorum regis avunculus erat, matris ejus videlicet frater; mater vero ejus, domini Conradi, illustris Romanorum imperatoris soror fuerat, domini Frederici, qui nunc post dominum inclytae recordationis Conradum patruum suum, strenue Romanum administrat imperium, amita; et ita utriusque illorum illustrium regum, pari gradu consanguineus erat praefatus marchio. Ducta demum uxore, cum vix tribus mensibus cum ea fuisset corpore incolumis, decidit in aegritudinem difficilem nimis; qua quasi mensibus duobus sine intermissione laborans, sequenti Junio, domino quoque rege apud eamdem Ascalonem graviter aegrotante, in fata concessit, uxore praegnante relicta; cujus corpus Hierosolymam devectum, in vestibulo ecclesiae domus Hospitalis, intrantibus ad laevam, magnifice satis per nostrum ministerium, tumulatum est.

Circa id temporis Henfredus de Torono, regius constabularius, dominam Philippam, domini Raimundi Antiochiae principis filiam, domini Boamundi tertii, qui nunc eumdem regit principatum, et dominae Mariae imperatricis Constantinopoleos sororem, uxorem duxit, quam Andronicus, domini imperatoris consanguineus, prius uxorem habuerat; hacque dimissa, dominam Theodoram, domini regis Balduini viduam, neptem suam impudenter nimis sed et impudice non minus, clam abduxit. Hic de quo praediximus, dominus Henfredus statim ex quo illam in domum traduxit suam, coepit desperabiliter infirmari; illa quoque nihilominus, languore nimio correpta, infra paucos dies vitam finivit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License