Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Comes factum impedit, ab honesto alienus proposito.

Porro nobis nec tutum erat, nec honestum a pactis discedere. Nam domini imperatoris nuntii, praeclari et nobiles viri, cum infinita pecunia praesentes erant, paratos se asserentes, ut praemisimus, conventiones inter nos et dominum imperatorem initas fideliter adimplere; habentes in portu Acconensi septuaginta galeas, exceptis aliis navibus, ad iter et opus condictum sufficientes; item juramentis nostris obviare, inhonestum nimis et periculosum videbatur. Quod si etiam cum assensu imperialium nuntiorum res in aliud tempus differri potuisset, praesens domini imperatoris auxilium deserere non reputabamus tutum, timentes indignationem ejus, quae nobis poterat esse nimis periculosa. Igitur juxta condictum nostrum, secundum quod prius convenerat, consentientibus partibus utrisque, iter nostrum firmavimus, ad opus nos accingentes, quod ante multo cum domino imperatore constitueramus. Quo audito, comes Flandrensis iterum contra nos vehementius coepit inflammari, dicens: quod in ejus contumeliam totum hoc fuerat fabricatum. Et factum est post multa, ut ejus quocunque modo satisfaceremus voluntati, quod de communi tam nostrorum quam Graecorum consilio, iterum expeditio dilata est, usque per totum Aprilem sequentem. His ita gestis, dominus comes, cum Hierosolymis quasi per quindecim dies fuisset, completis orationibus et sumpta palma, quod est apud nos consummatae peregrinationis signum, quasi omnino recessurus Neapolim abiit. Unde post dies aliquot, ad nos misit Hierosolymam advocatum de Betuna, cum quibusdam aliis de suis hominibus; qui nobis ex parte domini comitis nuntiarunt quod comes paratus erat, et haec erat ejus deliberationis summa, quocunque nobis videretur optimum, sive in Aegyptum, sive ad alias partes nos sequi. Quo comperto, etsi nobis videretur ridiculum toties mutare sententias, et nimiae instabilitati videretur merito imputandum, nulli certo haerere proposito; tamen Graecos, licet inviti convenimus, videntes comitis intentionem. Non enim erat ejus propositi dicta compensare operibus; sed ad id summa ope nitebatur, quod nos in culpam traheret, et scribere ultramontanis principibus posset, per nos stetisse, quominus in negotio esset processum. Culpam ergo suam in nos retorquere volens, praedictos ad nos miserat; nullo modo sperans quod Graeci ad nostram iterum redirent voluntatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License