Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIX. Comes Flanarensis, una cum principe Antiocheno et Tripolitano comite, castrum Harenc obsidet, et sine fructu laborat.

Perveniens igitur ad partes destinatas comes, compositis ad iter necessariis, ordinatisque agminibus, cum Tripolitano comite et suis, terras hostium ingreditur, circa Emissenam et Hamam, moram facientes aliquam, non sine hostium damno. Salahadinus enim completis pro voto in illa regione negotiis, facta cum filio Noradini pro suo arbitrio pace, in Aegyptum descenderat; timens ne ille de quo praediximus, apparatus et diu promissa expeditio, illuc, sicut dispositum multo ante fuerat, properaret. Traxerat ergo secum, quoscunque et undecunque eos corrogare poterat, maximas militum copias; illuc robur congerens, ubi videbantur majora emergere posse negotia. Invenientes igitur comes et sui regionem viribus vacuam, liberius poterant evagari; municipia tamen et civitatum praesidia, alimentis, armis et custodibus satis erant et sufficienter munita. Cognito vero dominus princeps, quod hostium fines ingressi essent, sicut ex condicto inter eos convenerat, ipse vero alia via properans adjungit se illis. Convenientes itaque corpore, convenerunt et mente; idque temporibus praesentibus magis opinantes expedire, placuit ut castrum Harenc obsiderent. Est autem praedictus locus, in territorio Chalcidensi, quae civitas hodie vulgo appellatur Artasia, nobilis aliquando, nunc ad instar parvissimi redacta oppidi. Distat autem uterque locus ab Antiochia quasi milliaribus duodecim. Ad quem locum ubi perventum est, locatis in gyrum castris, locum ex omni vallant parte, ut nec obsessis exitus; nec ad eos, subsidium ministrare volentibus, liber pateret introitus. Proinde machinas, et quae ad usus hujusmodi solent esse necessaria, construunt; et quamdam quasi perpetuitatem obsidionis et propositi constantiam promittentes, casas componunt vimineas, et propter ingruentem hiemem vallis castra muniunt, ne torrentium impetu damna rerum sustineant in aliquo. Porro ab Antiochia et suburbanis confinibus ruris incolae, et illius professionis homines, certatim student necessariam ministrare alimoniam. Erat saepedictum castrum filii Noradini, idque solum in partibus illis Salahadinus ei dimiserat. Vallato igitur undique municipio, temporibus certis, et per vices, more solito, oppidanis dabant assultus, et machinis ac tormentis moenia quatientes obsessis negabant requiem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License