Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXI. Hostes regionem longe lateque depopulantur, urbes et suburbana succendunt.

Nocte ergo illa opinati sumus, quod ante urbem castra locarent sua, in ea regione ubi pridie fuerant; aut urbi vicinius se conferentes, ipsam obsidione clauderent. Verum ipsi neque sibi neque equis requiem indulgentes, catervatim universam perlustrantes regionem, prout cuique impetus erat, ad diversa rapiebantur. Erat autem inter eorum satrapas quidam, Ivelinus nomine, vir bello strenuus, quaelibet tentanda pronus; vir apostata, qui relicta mediatoris Dei et hominum fide, ad gentilem impietatem devia secutus, se contulerat, natione Armenius. Hic, cum acie cui praeerat, usque Ramam urbem in campestribus sitam pervenit; inveniensque eam vacuam, succendit; diffidentes enim illius loci cives, eo quod non esset munita commode, partim cum domino Balduino rege in expeditionem apud Ascalonam profecti fuerant; pars cum infirmiore manu, cum mulieribus et parvulis in Joppen se contulerant; pars in castrum in montibus, situ munitum satis, cui nomen Mirabel, ascenderant. Incensa igitur urbe, praedictus Ivelinus Liddam, finitimam urbem, cum omni suo comitatu properat, locum partitis agminibus, subito vallat in circuitu; deinde sagittarum immissa grandine et omni armorum genere, inclusos aggreditur et incessanter fatigat. Contulerat sane se populus omnis super ecclesiam beati martyris Georgii. Porro tantus nostros invaserat timor, ut jam non esset spei residuum, nisi in fuga; nec solum his qui in campestribus habitabant, ubi tam liber hostium erat discursus, verum etiam et montium incolis tantus incubuerat horror, ut civitatem sanctam prope desererent ejus cives, et de urbis tuitione diffidentes, in arcem quae dicitur David, reliqua parte civitatis neglecta, se certatim conferrent. Processerant quippe excursores usque ad locum qui dicitur Calcalia, et obtexerant pene universam superficiem terrae eorum praeambuli; et jam etiam dimissis campestribus, montana conscendere disponebant. Haec erat facies regionis desolatae, et oppressae amaritudine, in die qua obtexit eam caligine Dominus in furore suo, ad iracundiam provocatus: tamen non continuit in ira sua misericordias suas, nec oblitus est misereri; sed conversus, consolatus est nos, et apposuit ut complacitior sit adhuc (Psal. LXXVI, 7), et secundum multitudinem dolorum nostrorum, in corde nostro consolationes ejus laetificaverunt animas nostras (Psal. XCIII, 19).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License